Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

75 Nr. 1389. Augmen­tum fu ndi VADiacono- rum. VI. Maximi semper faciebam labores et fatigia VADiaconorum, qui in districti- bus vadiaconalibus vices Ordinarii subeunt in omnibus iis muneris pastoralis parti­bus, ad quas delegationem habent, uti- lissimaque praestant ADioecesi servitia. Quum vero conscientiosa gravissimi mu­neris hujus executio non tantum multos exposcat personales labores, sed cum va­riis quoque impensis conjuncta sit, in animo statui, quamprimum mihi per ad­juncta licuerit, talem facere fundationem, e qua VADiaconi aliquod saltem et illo, quod hucusque praebebatur, majus hono­rarium perciperent et ex parte saltem nanciscerentur reluitionem expensarum, quibuscum exercitium muneris vadiaco- nalis conjunctum est. Fundationem ita­que jam a praedecessore meo Joanne Card. Scitovszky factam, porro a Cano­nicis Carolo Bubla, Francisco Blümelhu- ber, Joanne Graeffel et Ludovico Raj ner auctam et nunc in 143.175’85 coronis consistentem, sub hodierno adauxi summa centum millium (100,000) coronarum in chartis status mutui bellici 6% censum fundentis consignavique sub hodierno cassae piarum fundationum sub admini- stratione V. Capituli M. constitutae sol­vendo insuper duo millia coronarum titulo i taxae curatelae ita, ut jam hoc anno in­tegri 6000 coronarum census DDis VADia- conis exsolvi queant. Simul ad notitiam concernentium perfero, amodo superfluum fore, ut DD. VADiaconi tam ordinarii, quam surrogati et scholarum elementa­rium inspectores pro honorario VADia- conali recurrant; tale enim omnibus et singulis quovis anno abhinc sine etiam speciali recursu tempore autumnali sub­mittetur. Quamvis vero per liancce fun­dationem meam notabile accesserit aug­mentum praeexistenti jam sat exiguo fundo honorarii VADiaconorum: perspi­cio tamen faterique cogor nec hanc sum­mam esse convenientem congruamque j remunerationem utilissimorum ac gravis­simorum laborum, quos DD. VADiaconi in administratione ADioecesis perferunt. Sed nec volui nec potui DD. VADiaconis plena metiri mensura, quum auxilium illud, quod mihi in regenda ADioecesi praestant, omnem qualemcumque remu­nerationem longe superet. Gfrati dumtaxat animi significationem volui ut in fundatione hacce conspiciant atque aestimationis illius quantumcunque exiguum documentum, qua servitia illo­rum prosequebar. Strigonii die 15-a Martii 1918. io

Next

/
Thumbnails
Contents