Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
3 est pax illa, quae in imperturbabili animi quiete consistit cujusque essentiam constituunt bona illa spiritualia, quarum anima rationalis particeps fit per possessionem gratiae divinae. „Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis,“ 1 pacem illam „quae exsuperat omnem sensum.“1 2 Pacis hujus necessitatem discipulis suis ac fidelibus a Christo Domino promissae nunc maxime persentiscimus, adeo ut si quis rebus in arduis, quibus undique cingimur, non sciat aequam servare mentem, his perferendis omnino impar evadat. Defectui pacis internae adscribendae sunt inquietudines illae, quarum eruptiones in vita privata et publica conspicimus. Non singulos tantum, sed integras quoque gentes nervorum febris exagitare videtur. Quod equidem mirum haud est. Furens enim jam in annum quartum bestia belli, ingentia, quae a populis in cruore et bonis temporalibus —utinam et non in spiritualibus — desiderantur sacrificia, crescentes de die in dies in omnibus quae ad nutriendum et vestiendum corpus requiruntur, indigentiae, regnans caristia, imminutus pecuniarum valor ipsaque belli diuturnitas enervant quasi homines vel saltem aegros nervis efficiunt. Videntur esse quasi paroxismo quodam abrepti, de quo etiam Beatissimus Pater conqueritur in ultima sua allocutione, quum frustratae suae pacificae actionis hunc etiam esse causam indigitet anxiusque interroget: Quando et quomodo finiet tragoedia ista tristissima ? Revera interrogare possumus cum Psalte regio: „Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania?“3 1 Joann. 14, 17. 2 Phil. 4, 7. 3 Psalm. 2, 1. Quod autem omnibus his bellum consequentibus calamitatibus majus tristiusque est, quia sphaeram spiritualem proprium- que campum activitatis nostrae sacerdotalis attingit, sunt multa mala moralia, de quibus Vos quoque VV. FF. conquerimini in protocollis congregationum dis- trictualium. Atque hic ante omnia memorari debet laxismus quidam in moribus semiadultae juventae passim solida atque virili manuductione absentis patris destitutae. Cui insuper cum incumbet nunc onus quaerendi panem quotidianum, ipsa cum onere hoc putat nactam esse libertatem peccandi solutaque esse frena omnis generis vitiorum. Quae Salvator divinus de corde corrupto prodire dicit ceu sequelas cogitationum malarum: homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemias,1 haec omnia populos invasisse, plus jam in nostris temporibus cernimus, quam in publicis ephemeridibus legimus. Accedit, quod haud exigua pars illorum, quorum esset publicum sustentare ordinem, ineat varias uniones et consociationes, ope quarum tales contra ipsum statum format praetensiones, quibus si hic satisfacere velit, onus hoc in forma publicorum vectigalium ac tributorum in humeros civium suorum devolvere cogatur. Jam cum tantis exercitati calamitatibus populi ingemiscant, nobis, qui sumus „sal terrae“2 et „lux mundi“, quive didicimus portare jugum ab adolescentia,3 illud- que nobis non invitis, sed volentibus impositum est in ordinatione sacra his verbis: „Accipe jugum Domini, jugum enim ejus suave est et onus ejus leve“ nos in1 Matth. 15, 19. 2 Matth. 5, 13. — id. 5, 14. 3 Thren. 3, 27.