Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
32 festum, in Ecclesia Jesu Christi, ut quae non latina sit, non graeca, non slavonica, sed catholica, nullam inter eius filios intercedere discrimen, eosque, sive latinos, sive graecos, sive slavos, sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apos- tolicam Sedem eumdem locum obtinere. Quare de apostolicae potestatis plenitudine haec Motu proprio statuimus et sancimus: I. Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis die XXX mensis Novembris huius anni esse desinat. II. Seorsum a S. Congregatione de Propaganda Fide, S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a die I mensis in- sequentis: cui quidem praeerit ipse Summus Pontifex. Ea complectetur aliquot S. R. E.. Cardinales, ex quibus unus Secre- tarius erit: adiunctos habebit e spectatissimis de Clero viris unum Assessorem et plures tum ex latino tum ex orientali ritu Consultores; praeterea idoneum officialium numerum ex clericis qui rerum orientalium peritiores sint. III. Huic Congregationi reserventur omnia cuiusvis generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant. IV. Pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus facultatibus potiatur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, salvo tamen iure Congregationis S. Officii. V. Eadem Congregatio controversias dirimat via disciplinari; quas vero ordine iudiciaro dirimendas iudicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa Congregatio designaverit. Quae omnia rata et firma esse volumus in perpetuum, contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum diei mensis Maii, anno MDCCCCXVII, Pontificatus Nostri tertiô. Benedictus PP. XV. Strigonii, die 20. Januarii 1918. Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi causa, mense Maio vertentis anni sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali instituimus. Sed quod habemus propositum certe evenit facilius uberiusque, si, qui in eo persequendo Nobis navaturi sunt operam, illi optime parati instructique ad laborandum devenerint. Itaque proprium alti- orum studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe, christiani nominis capite, condere decrevimus, idque et omni apparatu, quem huius aetatis eruditio postulat, ornatum, et doctoribus, in uno quoque genere peritissimis Orientisque perstudiosis insigne: in quo quidem Latini primum sacerdotes qui apud Orientales sacrum ministerium obire voluerint, congruenti, quae omnes numeros habeat, institutione formentur. Haec porro studiorum domus pateat etiam Orientalibus tum unitis tum orthodoxis qui apel- lantur: illis quo ordinarium doctrinae curriculum harum disciplinarum accessione perficiant ; hi vero ut possint, omni praeiudicata opinione deposita, veritatem penitus perscrutari. Volumus enim ibi doctrinae catholicae simul et orthodoxae una pariter procedat expositio, ut cuivis sui iudicii viro evidens fiat quibus e fontibus utraque manaverit, ex ApoNr. 639. De instituto pontificio studiis rerum orientalium provehendis.