Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
69 Nr. 2584. De occuvren tia efc translatione quo- randám festorum. II. Tit. V. Num. 4. Commemoratio Omnium fidelium defunctorum excludit turn Festa occurrentia, tum Festa transferenda cuiusvis ritus. III. Notanda in praecedentibus tabellis Numerus 16 expungatur. IV. Rubrica particularis in Proprio Sanctorum, die 2. Novembris. Commemoratio Omnium fidelium defunctorum excludit tum Festa occurrentia tum Festa transferenda cuiusvis ritus. Si tamen inciderit in Dominicam, iisdem cum iuribus, in sequenti feria secunda celebratur, translato, vel penitus omisso, iuxta Rubricas, quolibet alio Festo. Strigonii, die 28. Maii 1917. DUBIA Sacrorum Rituum Congregationi sequentia dubia expendenda et solvenda subiecta sunt; nimirum : I. Inspectis Rubricis Breviarii Romani, nempe tam rubrica generali tit. IV. de Festorum occurrentia accidentali eorum- que translatione, n. 2, quam rubrica speciali de die Octava Epiphaniae occurrente in Dominica; atque inde exorto dubio, quaeritur: Si Festum duplex primae classis, a die 7. ad 12. Januarii inclusive occurrens, incidat in Dominicam, quid agendum ? II. Quando dies Octava communis occurrit eadem die cum aliquo Festo Domini ritus duplicis maioris, fit Officium de die Octava cum commemoratione Festi Domini, quaeritur: Si memorata dies Octava in Dominicam incidat, Officium eritne de ipsa Dominica cum commemoratione diei Octavae et Festi Domini; aut potius reviviscit ius Festi Domini supra Officium Do- minicale? III. In dioecesi N., titulus ecclesiae particularis est Septem Dolorum B. Mariae Virg. feria VI, post Dominicam Passionis sub competente ritu duplici primae classis recolendus; et sequenti die aliud Festum duplex I aut II classis occurrit; quaeritur: Quoties eiusmodi Festum titulare Deiparae Virginis Perdolentis impediatur, feria VI. assignata, ab alio Festo nobiliori, et Sabbato sequenti, ab alio Festo classico, quid faciendum ? Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis commissionis suffragio, omnibus sedulo perpensis, triplici quaestioni ita respondendum censuit: Ad I. Fiat Officium de Festo duplici primae classis cum commemoratione Dominicae, iuxta praefatam Rubricam gener. tit. IV, n. 2. Ad II. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad III. Festum Titulare Deiparae Perdolentis transferatur, cum ritu paschali, post Dominicam in Albis in proximiorem diem sequentem, quae sit libera, iuxta Rubricas, tit. IV. n. 3. Atque ita rescripsit et declaravit, servarique mandavit. Die 3. Martii 1917. t A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. L. S. ALEXANDER VERDE, Secretarius. Strigonii, die 28. Maii 1917.