Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
65 VIII. BENEDICTUS PP. XV. Nr. 2849. Preces quaedam ad Ecclesiae unitatem a Domino impetrandam indulgentiis ditantur. Ad perpetuam rei memoriam. Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum omni tempore interfuit, atque item Nostra plurimum refert, ut Christiani, qui a Catholica Religione acerbe desciverint, ad eam tandem, utpote ad derelictam matrem, revocentur. In unitate enim fidei praecipua enitet Ecclesiae veritatis nota, neque aliter Paulus Apostolus Ephesios ad spiritus unitatem in vinculo pacis servandam hortatur, quam praedicando unum esse Dominum, unam fidem, unum baptisma (IV. 5.). Iucundo igitur accepimus animo, a Sodalitate, quam „Expiationis“ vocant, Neo-Eboraci instituta, preces propositas esse, a festo Romanae Cathedrae B. Petri usque ad festum Conversionis S. Pauli recitandas, ut hic unitatis finis a Domino impetraretur, et gavisi pariter sumus, quod huiusmodi preces a rec. mem. Pio PP. X. benedictae et a Sacrorum Americae Antistitibus approbatae, in Foederatos Status iam sint longe lateque diffusae. Itaque ut, ad optatum exitum facilius consequendum, supradictae preces ubique gentium et cum uberi animorum fructu Deo adhibeantur, Nos, auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Inquisitoribus Gfeneralibus, omnibus ac singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui ubique terrarum a die duodevicesimo mensis Januarii, Romanae Cathedrae B. Petri sacro, usque ad diem quintum et vicesimum eiusdem mensis, quo S. Pauli recolitur Conversio, eas, quae subiiciuntur, preces semel in die quotannis recitaverint, ac postremo huius octidui die, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti et quavis Ecclesia vel publico Oratorio visitato, ibidem pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus ac largimur. Veniam praeterea tribuimus, cuius vi ad praedictam plenariam lucrandam indulgentiam, admissa rite expiari ac S. Synaxis suscipi, nec non visitatio peragi etiam festo Cathedrae S. Petri Romae, licite queant. Insuper iisdem fidelibus, qui, corde saltem contriti, quolibet ex octo memoratis diebus easdem preces dixerint, ducentos dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus fide10