Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

29 Nr. 975. Litterae Suae Sancti­tatis commu­nicantur. i III. Autographas benignissimasque Suae Sanctitatis litteras ad me nuperrime datas homagiali cum cultu et filiali cum devo­tione hisce communico: Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presbyt. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi BENEDICTUS PP. XV. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quibus tu in Natali Domini Nos pro­secutus es faustis ominibus, ea et Nos li­bentissime accepimus et Deus, precamur, benignus audiat. Nihil enim vehementius optamus quam pacem, nihil iam dudum maiore contentione quaerimus. Verum, ut non semel diximus, Dei donum, non ho­minum opus pax est. Hanc igitur ab eo sine intermissione petamus. Utinam brevi a tantis angoribus respirare liceat, Jesu Christi virtute: a quo id etiam rogamus, ut Regi Apostolico initia imperii hoc potissimum munere fortunet. Cuius rei auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae testem tibi, dilecte Fili Noster, tuoque clero ac populo apostolicam bene­dictionem peramanter in Domino imper­timus. Datum Romae apud S. Petrum, die XV. mensis Januarii MDCCCCXVII, Pon­tificatus Nostri anno tertio. BENEDICTUS PP. XV. Strigonii, die 17. Februarii 1917. Hisce circularibus litteris adjacent pastorales litterae quadragesimales lingua hungarica exaratae, quas DD. Curati Do­minica I. Quadragesimae, et in quantum opportunum videbitur subsequenti die Domini, populo fideli praelegere velint ita, ut fideles praelectionem debita atten­tione prosequi et argumentum earum percipere valeant. Versiones germanica et slavica usui fidelium horum labiorum in­servientes ob varia impedimenta tum apud publicum cursorem, cum in typo- graphiis obversantia, tempestive confici non potuerunt. Quodsi itaque hae ad concernentes parochias usque Dominicam I. Quadragesimae expediri non possent, harum praelectionem DD. Curati ea Do­minica incipient, ante quam illas acci­pient. Strigonii, die 18. Februarii 1917. Nr. 935. Epistola pa­storalis q nad­rág'. dimitti­tor. 5

Next

/
Thumbnails
Contents