Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

136 concionatoris, dioecesani vel extradioe- cesani. 8. Quicumque, obligatione petendi facultatem posthabita, sacerdotem quem­piam ad concionandum invitaverit; item- que sacerdos quilibet, qui tali modo invitatus scienter acceptarit et contionatus fuerit, puniendi sunt ab Ordinario poenis eius arbitrio statuendis, non exclusa sus- vensione a divinis. 9. Facultas praedicandi, quando agi­tur de contionatore extradioecesano scripto tribuenda erit, designato etiam loco et genere praedicationis, pro quibus con­cessa fuerit. 10. Ordinarii, onerata graviter eorum conscientia, facultatem concionandi ne­mini concedent, nisi prius ipsis constite­rit de illius pietate, scientia et idoneitate, secundum praescriptiones quae sequenti capite tradentur: si vero agitur de sacer­dotibus extradioecesanis vel de religiosis cuiuscumque Ordinis, nisi prius respecii- vum Ordinarium et Superiorem inter­pellaverint ac responsionem favorabilem habuerint. 11. Ordinarius et Superior regularis, qui ab alio Ordinario de informationibus interrogati fuerint circa pietatem, scien­tiam atque idoneitatem ad praedicandum cuiuspiam eorum subditi, tenentur sub gravi eas pro veritate tradere, secundum scientiam et conscientiam prout in can. 1341, § 1, novi Codicis praescribitur. Ordinarius vero qui illas recipit, tenetur eisdem se conformare, secretum de accep­tis notitiis absolute servando. 12. Ordinarius qui, ob informationes ut supra acceptas aut aliam ob causam, censuerit in Domino concionandi facul­tatem alicui denegare, sufficit ut idipsum petenti facultatem significet quin aliud addat, soli Deo rationem de sua senten­tia redditurus. Caput II. Quo pacto constare debeat de idoneitate concionatoria. 13. Generatim loquendo, sicut ad tribuendam sacerdoti cuivis facultatem pro ministerio excipiendi fidelium con­fessiones Ordinarii arctissime obligantur certitudinem acquirere de eius idoneitate et culpa se innexos reputarent si ad tan­tum munus admitterent qui moribus foret indignus, vel scientiae debitae de­fectu incapax; ita et non aliter iidem Ordinarii debent se gerere, antequam aliquem assumant et destinent ad minis­terium verbi. 14. Medium ordinarium ad digno­scendam cuiuspiam idoneitatem ad prae­dicationis officium, praesertim quoad scientiam et quoad actionem, est examen a candidato voce et scripto subeundum coram tribus examinatoribus, qui arbitrio Ordinarii possunt seligi vel inter examina­tores synodales vel etiam inter sacerdotes extradioecesanos, aut etiam e clero regulari. Cognita autem idoneitate quoad sci­entiam et actionem, vel etiam in ante­cessum, haud minori studio, imo etiam maiori, inquiret Ordinarius num idem candidatus pietate, honestate morum et publica aestimatione dignus sit qui ver­bum Dei evangelizet. 15. Pro huismodi duplicis examinis exitu, poterit Ordinarius candidatum de­clarare idoneum aut generatim aut pro aliqua solummodo praedicationis specie, ad tempus vel ad experimentum et certis sub conditionibus, aut absolute et non in perpetuum, dando illi pagellam praedica­tionis, ea omnino ratione qua datur pro

Next

/
Thumbnails
Contents