Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
127 XIV. Nr. 4724. Litterae En- cyclicae de Praedicatione Divini Verbi. AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPI- SCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES BENEDICTUS PP. XV. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTO- LICAM BENEDICTIONEM. Humani generis Redemptionem Iesus Christus in ara Crucis moriendo cum consummasse!, velletque adducere homines, ut suis praeceptis obtemperando, compotes fierent aeternae vitae, non alia usus est via quam suorum voce praeconum qui, quae ad salutem credenda faciendaque essent, hominum universitati denuntiarent. Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.1 Elegit igitur Apostolos, quibus cum per Spiritum Sanctum dona infudisset tanto muneri consentanea, Euntes, inquit, in mundum universum praedicate Evangelium,2 Quae quidem praedicatio faciem orbis terrae renovavit. Nam si fides Christiana mentes hominum a multiplici errore ad veritatem, animosque a sordibus vitiorum ad omnium virtutum excellentiam convertit, profecto ipsius praedicationis ope convertit: Fides ex auditu, auditus autem per verbum i 1. Cor., 1, 21. a Mare., 16, 15. Christi} Quapropter, quoniam, Dei nutu, iisdem causis quibus procreatae sunt, res conservantur, patet praedicationem Christianae sapientiae ad continuandum aeternae salutis opus divinitus adhiberi; et eam in maximis gravissimisque rebus iure numerari: in quam propterea curae cogitationesque a Nobis praecipuae conferendae sunt, maxime si aliqua ex parte, a nativa integritate, cum suae efficacitatis detrimento, deficere videatur. Id enim vero est, venerabi'es Fratres, quod ad ceteras miserias horum temporum quibus Nos ante alios sollicitamur, accedit. Etenim, si circumspiciamus quam multi sint qui verbo Dei praedicando dant operam, tanta occurret copia, quanta fortasse numquam fuit antea. Si autem consideremus, quo loco s'nt publice ac privarim inores atque instituta populorum, crescit in dies vulgo rerum quae supra naturam sunt, despicientia et oblivio; sensim a christianae virtutis severitate disceditur, maioresque ad probrosam ethnicorum vitam quotidie regressus fiunt. Horum quidem malorum variae sunt multiplicesque causae: nemo tamen negaverit deplorandum esse quod eis malis a ministris verbi non satis afferatur medicinae. Numquid sermo Dei talis esse de1 Rom. 10, 17. 17