Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
6 Nr. 231. Allocutio SS. D. N. Benedicti PP. XY. et creatio cardinalium S. B. E. in sacro consistorio 4. Decembris 1916. habito. animo in nomine Jesu, hodie indito huius anni aggrediamur opus. Ipse, qui sperantibus in se nunquam defuit, nostris quoque favens sua benedictione aderit conatibus. Prouti vero occasione ordinationis sacrae in messem divinam exituri per promissionem canonicae obedientiae vos- met recipiendae Dei benedictioni accinxistis, similiter renovatio huius filialis vinculi vertente anno, in forma oblatorum mihi votorum facta, non dubito, quin copiam gratiarum divinarum pro occipiente anno necessarium sit habitura comitem. Quod ipsum depromptis condignis gratiarum actionibus renovatisque e parte quoque mea paterni favoris sensibus, a Deo coelestium donorum distributore omnibus meis VV. FF. ac dilectissimis in Christo Filiis enixe precari non desino. „Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelli- gentias vestras in Christo Jesu Domino nostro.“1 Strigonii, festo Circumcisionis Domini 1917. VENERABILES FRATRES Quandoquidem quae huic Apostolicae Sedi undique solent deferri decernenda, non ea in Consistorio, ut olim, tractari possunt omnia — sunt enim frequentiora in dies, multaque ex iis dilationem non recipiunt— eum retineamus, quem a Decessoribus accepimus, praeclarum morem, ut si quid inciderit quod Christianae reipub- licae intersit, vobiscum, in solemnem coetum convocatis, communicemus. Ex eo genere gratissimum est Nobis quod rem licet ad vos afferre tam magnam tamque 1 Philip. 4, 7. Ecclesiae opportunam, ut eius gratia haec aetas apud posteros nobilis futura videatur. Codicem dicimus luris Canonici feliciter absolutum; quem Nos quidem, secundum vestra ipsorum vota, quamprimum promulgaturi sumus. Nam quo die insignia rite suscepimus Pontificatus maximi, id probe meminimus significatum Nobis a venerabili Fratre Nostro desideratissimo, Cardinali Antonio Agliardi, cum amplissimi Ordinis vestri nomine Nobis gratularetur. Profecto, si quos alios, non vos fugit, Venerabiles Fratres, leges praescriptionesque, Ecclesiae matris providentia et cura, iam inde ab initio usque adhuc conditas, continuatione quadam accessionum per tot saecula in eum excrevisse quasi cumulum, ut eas omnes habere perceptas et cognitas vel iuris peritissimus quisque haud facile posset. Ad haec, multorum statuta canonum cum ob temporum commutationem iam non moribus congruerent, apte prudenterque erant novanda. Quo igitur melius, cum disciplinae emolumento, constaret quae iura et instituta valerent in Ecclesia, apparebat, ex Ecclesiae legibus componi codicem oportere, qui facile inter manus versari posset : id quod non solum Episcopi Clerusque exspectabant, sed omnes qui se luris Canonici studio dederant. Idem ipsum Apostolica Sedes cum sibi habuisset iam diu propositum, maximae tamen semper difficultates obstiterant quo minus ad rem incumberet. Scilicet provisum erat divinitus, ut huius tam insignis in Ecclesiam promeriti Pio X, sanctae memoriae Decessori Nostro, deberetur laus. Nostis, Venerabiles Fratres, qua is alacritate animi, vixdum inito Pontificatu, immensum paene opus inceperit, et qua deinceps sedulitate