Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

XXII. Solemnia coronationis Serenissimi Caroli IV, Divina Providentia Regis indicuntur. Sacrosancta, mysteriorum plena Hungáriáé Regum inaugurationis solemnia, a regni primordiis ad nos usque derivata, et ex publici quoque iuris instituto numquam non summo pietatis studio, parique religionis devotione observata: cuius sint ponderis quantique momenti, conicere vel ex eo licet, quod gloriosissimae memoriae Augustissimus Pontifex Pius Papa IX. magni nominis decessorem meum, in Concilio Vaticano praesentem sic affatus fuerit: Beatus es, qui Regem coronasti. Re sane vera, nisi cum Galatis Sti Pauli insensatus essem, (Gal. 3, 1.) me undi­que beatum necesse est ut persentiscam, qui animo exuberantis gaudii laetitia colliquescente, mox coram amplissimo Sacrorum Regni Antistitum et Procerum senatu Regem Apostolicum oleo laetiliae uncturus et summa auctoritate, dignitati innata atque in priscis patriae legibus fundata, totius gentis vice populique universi, sacra Protoregis divi Stephani corona, a Domino Papa Sylvestro II muneri missa, divinis plane mysteriis reful­gente, redimiturus sum. Sacrosancta siquidem haec corona, nulli in toto terrarum orbe secunda, summum patriae decus et summus omnium, qui Hungarieo nomine gloriantur, thesaurus: iuxta communem unanimemque iurisperitorum doctrinam et intimam eonstantemque inde a rerum in hac patria publicarum incunabulis vigentem populi persuasionem, non tam ditionis est symbolum, quam potius regiae ipsius dignitatis virtus, eius- demque plenitudo, amplitudine coruscans. Regia siquidem corona, a divo Protorege haereditate accepta, apud nos idem sonat ac Rex, qui de singulari gentis nostrae iure, numquam 31

Next

/
Thumbnails
Contents