Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
— 9 — quando Princeps Pastorum Jesus Christus se Ecclesiae suae nullo tempore, nedum in afflicta adversaque fortuna defuturum despondit? Fidenter igitur amantissimum humani generis Servatorem supplicibus adeamus precibus, quibus caritatis paeni- tentiaeque opera comitentur, si forte „dives in misericordia“ Deus velit aerumnis, quibus hominum genus in praesenti premitur, flnem quam primum imponere. Sed, ut eo redeamus unde coepimus, ad supplendum amplissimum Ordinem vestrum, praestantissimos viros dare vobis hodie socios atque adjutores deliberavimus. Ex utroque clero eos numero pares elegimus; elegimus ex iis qui vel domi episcopali munere vel commissis apud exteros Principes legationibus sunt egregie uti 1 i - terque perfuncti; ex iis denique elegimus, qui in juventute sancte instituenda praeclara cum laude elaborarunt et ad procurandam animarum salutem cum fructu incubuerunt; quos omnes pro certo habemus esse Nobis in catholica re provehenda sollerter sapienterque ad futuros. Ii autem sunt: Julius Tonti, Archiepiscopus tit. An- ciranus, Nuntius Apostolicus in Lusitania; Alfonsus Maria Mislrangelo, Archiepiscopus Florentinorum; Joannes Cagliero, Archiepiscopus tit. Sebastiensis, Delegatus Apostolicus in America Centrali; Andreas FriXhwirth, Archiepiscopus tit. Heracliensis, Nuntius Apostolicus in Bavaria; Raphael Scapinelli di Léguig no, Archiepiscopus tit. Laodicensis, Nuntius Apostolicus in Imperio Austro-Hungarico; Georgius Gusmini, Archiepiscopus Bononiensium. Quid Vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, creamus et renuntiamus S. K. E. Presbyteros Cardinales Julium Tonti, Alfonsum Alariam Mistrangelo, Joannem Cagliero, Andreám FriXhwirth, Raphaelem Scapinelli di Léguigno, Georgium Gusmini. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris t et Filii + et Spiritus f Sancti. Arnen. Quum in Constitutione Apostolica Incruentum altaris diei x Augusti huius anni sub num. 1 data fuerit facultas „omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Solemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter Sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus“, sequentium dubiorum solutio a S. Congregatione Concilii expostulata fuit, nimirum: I. Ad normam praefatae Constitutionis, in die Solemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum, possuntne Sacerdotes unam e tribus Missis, quae magis eis placet, cui maluerint applicare et stipem inde percipere, vel primam tantum exclusive? II. Pro unica Missa quam illa die sacerdotes possunt cui maluerint applicare et stipem inde percipere, possuntne maioNr. 196. Dubia circa trium M issarum Celebrationem in die Solemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum.