Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

148 Nr. 8658. Obi tus Mathiae Pusztai. Nr. 4000. Obitus Ignatii Holéczy. Nr. 3703. Obitus Modesti Joannis Sztopka. tapolcsányensis et Theodorus Ortvai coop. Budapestinensis Cire. V. ad curam ani­marum castrensem vocati sunt. Strigonii, die 6. Augusti 1916. Mathias Pusztai, sacerdos Instituti S. Adalberti, anno aetatis suae 83, sacer­dotii autem 56, angelico pane refectus et sacro oleo unctus die 16. Julii a. c. pie in Domino obiit. Animam denati fratris piis ad aram precibus commendo. Strigonii, die 7. Augusti 1916. Ignatius Holéczy, em. VAD. et pa­rochus Tallósensis, qui anno elapso prae­bendam Instituti S. Adalberti adeptus est, annum agens aetatis suae 79, altaris vero ministerii 56, moribundorum sacramentis susceptis, die 21. Julii a. c. ad aeterna tabernacula ingressus est. Dives in mise­ricordia Deus donet ei requiem sempi­ternam. Strigonii, die 7. Augusti 1916. Thaddaeus Michael Molitor, paro­chus in Miava, annum agens aetatis 51, ministerii vero altaris 28, moribundorum sacramentis provisus supremum diem obiit. Lux perpetua luceat ei, Domine, cum san­ctis tuis in aeternum. Strigonii, die 7. Augusti 1916. Nr. 8895. Obitus Thaddaei Michaelis Molitor. Theodorus Rasticza, em. parochus Vágszakályensis, anno aetatis suae 80, sacerdotii vero 55, die 25. Julii pie in Domino obdormivit. Deus misericordiarum det ei refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Strigonii, die 7. Augusti 1916. Nr. 3955. Obitns Theodori Rasticza. Illos de V. Clero, qui Praebendas S. Adalberti Ep. et Mart, per obitum Mathiae Pusztai et Ignatii Holéczy va­cantes adipisci velint, hisce provoco, ut supplices suos libellos usque ad finem mensis Septembris a. c. Officio meo ex­hibeant. Strigonii, die 8. Augusti 1916. Nr. 4052. Concursus pro Praeben­dis Instit. S. Adalberti. Modestus Joannes Sztopka, parochus Nyitraujlakensis, sacramentis Ecclesiae munitus, die 19. Julii animam Deo red­didit. Vixit annos 51, ex quibus in sacro servitio transegit 29. Animam eius solitis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 7. Augusti 1916. Pro beneficiis parochialibus viduatis: Nyitraujlak (Patr. Vidua Joannis Com. Esterházy de Gálántha). Bát (Patr. Schoel- ler Eques Paulus) et Miava (Patr. Augusti­nus L. B. Springer) concursum usque ad finem mensis Septembris a. c. duraturum publico. Strigonii, die 8. Augusti 1916. Nr. 4053. Concursus pro beneficiis Nyitraujlak, Bát et Miava. Datum Strigonii, die 14. Augusti 1916. Joannes m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents