Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
123 XII. Nr. 3392. Archiepisco- pus gratias agit pro votis. Ad diem, quam nobis honorabilem fecit Deus in nativitate sancti Joannis, plurimas accepi e parte Venerabilis Cleri ADioecesani, sive directe a singulis, sive via DD. VADiaconorum Districtualium amoris filialisque adhaesionis significationes, quas mihi gratas acceptasque fuisse, hisce libenter recognosco. In hac enim summa rerum convulsione, in curis et angustiis, quibus non tam premimur, quam potius opprimimur, omnino necessarium est, ut servemus concordiam illam cleri cum episcopo, gregis cum pastore, filiorum cum patre, quam et natura muneris nostri exigit et quam tantopere urgebat jam S. Ignatius episcopus et martyr1 in notissima sua comparatione. Dicit enim magni nominis episcopus presbyterium antistiti coadunandum esse prout chordae citharae, quatenus vox episcopi vox cleri ac vox fidelis dici queat populi, ut vox trina unam resonans sententiam ad unius trini- que Dei promovendam excitet gloriam. Quod jam occasione ingressus mei Vobis promiseram, me felicem esse sensurum, non potestate dominantem, sed paterna cha- ritate familiae servientem, hoc in quantum possibile erat, observare satagebam non obliviscendo verborum S. Glregorii Magni,2 tanto humiliorem atque ad serviendum 1 Epist. ad Eplies. 3, 4. 2 Homil. 9. in Evang. promtiorem Deo me esse debere ex munere, quanto obligatiorem me conspiciam in reddenda ratione. His itaque animatus sensibus gratias ago omnibus pro habita mei memoria. Prout alias, nunc quoque repeto, me maximo cum cordis gaudio videre, quam fideliter Clerus meus difficillimis his temporibus officia et obligationes suas adimpleat, quam patienter et absque murmuratione ferat per novercas rerum circumstantias aggravatam sortem suam, omnia- que faciat, ut juvet pugnantem pro patria, vel laesum jam in defensione patriae militem, ut succurrat parente orbato orphano, consoletur filiis privatas matres, obitum maritorum deplorantes conjuges. Haec omnia e votis meis cedere superfluum est speciatim adnotare. Qui aliquando historiam nostrorum dierum scribent, nisi praeoccupati et partium studio ducti fuerint, agnoscere debebunt, clerum nostrum gravissimas inter circumstantias utrique reipublicae utilissima praestitisse servitia.Interim vero Deum auctorem pacis et amatorem assiduis exoremus precibus, ut sublatis populorum inimicitiis ab omni nos eruat bellorum nequitia, det nobis servis suis illam, quam mundus dare non potest pacem nosque in suae protectionis securitate constituat. Strigonii, die 2-a Julii 1916. 18