Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
116 Nr. 2995. Circa imagines exhibentes Beatissimam Virginem Mariam indutam vestibus sacerdotalibus. Nr. 2996. Declaratur Dubium circa indulgentiam Christianae salutationis: „Laudetur Iesus Christus.“ Cum recentioribus praesertim temporibus pingi atque diffundi coepissent imagines exhibentes Beatissimam Virginem Mariam indutam vestibus sacerdotalibus, Emmi ac Rmmi DD. Cardinales Inquisitores Grenerales, re diligenter perpensa, fer. IV, die 15 ianuarii 1918, decreverunt : „imaginem B. M. Virginis vestibus sacerdotalibus indutae esse reprobandam.“ Feria vero IV, die 29 martii 1916, liuiusmodi Decretum publicandum mandarunt. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 8 április 1916. Aloisius Castellano, S. R. et U. 1. Notarius. Strigonii, die 12. Junii 1916. Andreas archiepiscopus Leopoliensis Ruthenorum Supremae S. Congregationi S. Officii sequens proposuit dubium : „Christiana salutatio „Laudetur Iesus Christus habet, praeter indulgentias tempore vitae, etiam indulgentiam plenariam hora mortis, si is, qui consuevit salutationem hanc in vita usurpare, in hora mortis SS. Nomen lesu saltem corde, si non potest ore, invocaverit. Quaeritur igitur, num ad istam indulgentiam in hora mortis lucrandam, etiam tamquam conditio pertineat, ut moribundus mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienter sustineat ?w Emmi DD. Cardinales Grenerales Inquisitores, feria IV, die 12 április 1916, responderunt: „Observentur opera praescripta, prout descripta inveniuntur in Raccolta di orazioni, etc., a S. Congr. Indulgqntiarum approbata die 28 iulii 1898, eodem anno edita, pag. 54, n. 36.“ Et feria V, die 13 április 1916, Ss- mus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, supra relatam dubii solutionem Emmorum Patrum ratam habuit et confirmavit. R. Card. Merry Del Val, L. f S. Secretarius. D. Pasqualigo, 0. P. Comm. Gen. S. 0. Strigonii, die 12. Junii 1916. Exortis dubiis quoad usum temporis aestivi in liturgia sacra, ductu variarum decisionum a sacris Congregationibus emanatarum, pro praxi sequentia declarantur: Cuicumque licitum est tam in jejunio naturali servando quam in divino officio recitando sequi vel tempus verum, quod indicat horologium solare, vel tempus medium, vel tempus legale, quale nunc apud nos e praescriptione Gfubernii viget. S. Poen. 18. Junii 1873., 29. Nov. 1882.; S. C. C. 12. Julii 1893.; S. Off. 11. Aug. 1899. Strigonii, die 5-a Junii 1916. A fontos közgazdasági érdekek egész sorozata sürgős kötelességünkké teszi, hogy a jó Istennek áldását, melyet rónáink az idén országszerte Ígérnek, szerencsés kézzel learassuk és betakarítsuk, de meg is tartsuk. Miért is megújítva a háború legelején, 1914. aug. 6-án 4960. és 4968. sz. a. kelt ide vonatkozó főpásztori rendelkezéseimet (1. 1914. évi XIV. körlevél 153. és 154. lapját): jelen úttal nyomatékosan kérem t. papságomat, figyelmeztesse a híveket nemcsak szószékről, hanem azonkívül is minden alkalomNr. 2856. De tempore aestivo in liturgia sacra. 3040. sz. A lelkipásztorkodó papság legyen mindenkor figyelemmel a hívek mezei elfoglaltságára; csép- lés idején pedig fokozott éberségre és józanságra serkentse őket, nehogy a nemzet vagyonában tüzesetek kárt tegyenek.