Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

77 Nr. 1245. Declaratio de absolu­tione imper­tienda militi bus ad prae- linm vocatis. contendentium, vel quomodolibet inter eos versantur, non teneantur clausula quae apponi solet: „de consensu Ordinarii loci in quo facultas exercetur.“ Praesenti va­lituro hac eadem rerum conditione per­durante. Contrariis quibuscumque non ob­stantibus. L. f S. R. Card. Merry del Val, Secretariats. f Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor. Proposito huic sacrae Poenitentiariae dubio: „An liceat milites ad praelium vo­catos, antequam ad sacram Communio­nem admittantur, absolvere generali for­mula, seu communi absolutione, sine prae­cedente confessione, quando tantus est eorum numerus, ut singuli audiri ne­queant, doloris actu debite emisso?11 eadem sacra Poenitentiaria, mature consideratis expositis, benigne sic annuente sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV, res­pondendum esse censuit: Affirmative. Nihil vero obstare quo­minus sic absoluti in praefatis adiunctis ad sacram Eucharistiam suscipiendam ad­mittantur. Ne omittant vero cappellani militum, data opportunitate, eos docere absolutionem sic impertiendam non esse profuturam, nisi rite dispositi fuerint, iisdemque obligationem manere integram confessionem suo tempore peragendi, si periculum evaserint.“ Contrariis quibuscumque non obstan­tibus. Datum Romae in sacra Poenitentia­ria, die 6. Februarii 1915. Carolus Perosi, Iosephus Palica, S. P. Regens. S. P. Secretaries. A sacra Rituum Congregatione se­quentium dubiorum solutio reverenter ex­postulata fuit; nimirum: I. Si Festum Circumcisionis D. N. 1. C. sit titulare alicuius Ecclesiae vel Insti tuti et recolendum sub ritu duplici pri mae classis cum octava, diebus 2, 3 ef 4. lanuarii in quibus fit de die infra octa vam cum secunda oratione de simplici et die 7. lanuarii in qua agitur de se eunda die infra octavam Epiphaniae cun: commemoratione de octava Circumcisionis quaenam erit tertia oratio dicenda ir Missa? Nr. 1378. Dubia a Sacra Ri­tuum Con­gregatione soiuta. > 1 1 II. Rituale Romanum, edit, typ., tit. IV. cap. II. ubi describitur ordo admini­strandi sacram communionem communi­candis tam extra missam quam ante vel post ipsam, atque etiam intra Missam, ad n. 11. haec habet: „Sacerdos porrigit communicandis Eucharistiam incipiens a ministris altaris, si velint communicare.“ Item in decreto n. 1074, Galliarum, 13 Iulii 1658, in proposito dubio: „An in communione intra missam prius ministran­dum sit Ssmum Eucharistiae sacramentum ministro missae inservienti quam monia- libus vel ceteris ibidem praesentibus?“ S. R. C. responderi mandavit: „In casu praedicto ministrum sacrificii non ratione praeeminentiae, sed ministerii, praeferen­dum esse ceteris quamvis dignioribus.“ Unde quaeritur: „An vox minister altaris vel sacrificii in his et similibus documentis S. R. C. restringenda sit ex­clusive ad ministros iam in ordinibus mi­noribus constitutos vel saltem tonsuratos, an potius voce ministri intelligendi sint omnes quicumque seu laici seu clerici qui missae inserviunt?" Et sacra eadem Congregatio, audito specialis Commisionis suffragio, omnibus

Next

/
Thumbnails
Contents