Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
42 Communicatas in praecedentibus pastorales litteras velint DD. Curati proxima et sequenti die Domini fidelibus e sacro suggestu, clara, intelligibili voce perlegere unaque communicare cum illis mandatum quoad dispensationem a lege abstinentiae abhinc dimissum et in distincto folio ad singulum officium parochiale expeditum. Attentos autem reddant fideles disciplinam jejunii et abstinentiae abrogatam haud esse, sed S. Matrem ecclesiam respectu habito ad arduas temporum circumstantias alleviationes quasdam concedere, quibus qui uti voluerint, illas frequentioribus orationibus aliisque piis exercitiis, insuper, ii qui possunt, eleemosynarum quoque operibus remereri satagant. Kelt Esztergomban, 1915 hatvanad vasárnapján. Jsnos s. k. bibornok, érsek.