Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIV.
— 206 discrimine homines, ad Dei imaginem efformati, honestissimo tandem belli fastidio affecti, dexterasque miscentes conciliatas „conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.“ (Isai. 2.) Haec profecto coelesti secundante aura e sententia et voto fluent omnia, si vox sanguinis fratrum, decoram et gloriosiorem omni triumpho mortem in bello pro patria oppetentium, qua clamat ad Dominum, non erit nobis ultionis fomentum, sed reconciliationis remedium: nec incitamentum ad vindictam, sed invitamentum ad veniam. Tam generosis pectorum affectionibus expetita victoria, mansuras procul dubio pariet pacis prosperitates ; sin vero, non erit pax, sed fomes potius atque ignis mox resuscitandi perpetuoque alendi belli, modicis ad tempus sopitus cineribus. Benedicta igitur manus, quae prima olivam eiusmodi pacis propinabit et ad victoriae palmam dissidentes populos deducet. Quam denique Fratres Carissimi temporis ratio postulat'vel maxime, subiun- gimus S. Leonis Papae cohortationem: „Studeamus viduarum defensioni, populorum utilitati, lugentium consolationi, dissidentium paci.“ (Lect. VI. in Brev. Rom. Dom. HI. Adv.) Quibus iam praelibatis, mandamus, ut ad mentem nostram, in superioribus sat explicatam, in omnibus curialibus cae- terisque ecclesiis, ad quas fidelium turma Adventus tempore sub aurora confluere solet: die 29 Novembris, quae est feria secunda post Dom. I. Adventus, celebretur coram S. S. Eucharistiae Sacramento patenter in throno exposito, Missa votiva solemnis de Magna Domina, cum Introitu tamen Rorate, in qua Gfl. 2 or. de Spiritu s 3 de SSmo. Cr. — Praefatio: et Te in conceptione immaculata, — Ite Missa est, — ult. Ev. Joannis. coi. alb. — Actione autem Missae expleta, omnibus in genua provolutis repetatur in honorem SS. Cordis formula consecrationis, alias a nobis praescripta et iam nota. (Vide Cire, dioec. a. 1914. pg. 231.) Denique pro supplemento ante benedictionem impertiendam, addatur unum Pater et Ave, cum Ý. Requiem aeternam etc., pro omnibus fratribus militiae adseriptis, qui durante bello gloriosa morte defuncti sunt. Mandamus item, ut Dominicis Adventus et ipso festo Immaculatae Conceptionis, loco orationis tempore belli alias a nobis imperatae, sumatur in omnibus Missis cantatis atque planis or. Detis qui corda fidelium, et quidem ad instar collectae pro re gravi. Strigonii die 19. Novembris 1915. BENEDICTUS PP. XV. Quandoquidem in iis exsequendis quae decessor Noster sanctae memoriae Pius X Motu Proprio Cum per apostolicas die VII. április MCMX. praescripsit de concessionibus Indulgentiarum a S. C. S. Officii recognoscendis, plures gravesque iam dubitationes exstiterunt, Nos ut eas omnes praecidamus in posterum, Motu Proprio pariter et certa scientia, secundum decreta a Nostris decessoribus, Benedicto XIV. die XXVIII. ianuari MDCCLVI. Pio IX. die XIV. április MDCCCLVI. edita et ab ipso Pio X. in Constitutione Sapienti consilio confirmata, decernimus et declaramus, illarum tantummodo sub poena nuditatis Supremae Congregationi exhibenda esse documenta Indulgentiarum, Nr. 6065. Quaenam indulgentiarum concessiones S. Congregationi s. Officii sint exhibendae.