Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXI.
188 immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatorium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur. Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis. Datum Romae apud Sanctum Petrum die X. mensis Augusti anno MCMXV, Pontificatus Nostri primo. P. Card. Gasparri a Secretis Status. Ph. Card. Giusti ni S. C. de Sacramentis Praefectus. Visa M. Riggi, C. A., Not. Loco f Plumbi Nr. 4883. Decretum. Solvuntur quaedam dubia circa facultates et privilegia secretariorum Piorum Operum Propagationis Fidei, S. Francisci Salesii et S. Infantiae. Ssmus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV, in audientia impertita R. P. D. Adsessori S. Officii, feria V, die 10 iunii 1915, praehabito Emorum ac Revmorum PP. Cardinalium Generalium Inquisitorum suffragio, feria IV, die 9 iunii 1915 emisso, super dubiis: I. „An sacerdotes, qui in Curiis dioe- cesanis secretarii munere funguntur, per anni decursum oblationes recipientes, quas parochi dioecesum attulerint, ad respecti vum directorem dioecesanum Piorum Operum Propagationis Fidei, S. Francisci Salesii et S. Infantiae transmittendas, ius habeant ad facultates et privilegia parochorum?“ II. „An directores praedicti auctoritate polleant easdem facultates et privilegia iisdem secretariis communicandi?“ Respondendum mandavit: „Negative ad utrumque.“ Contrariis quibuscumque non obstantibus. R. Card. Merry del Yal, Secretarius. L. f S. fi Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor S. O. Propositis Supremae huic S. Congregationi S. Officii sequentibus dubiis: I. „An is qui Apostolatui Orationis adscribitur, ut indulgentiam diei inscriptionis adnexam lucretur, loco ipsius diei inscriptionis, alium diem ad libitum sibi eligere possit?“ II. „An quotidiana matutina intentio, in praedicto Apoštolátu per „quamlibet formulam, secundum statuta, peragenda, fieri possit per actum mere internum?“ Emi ac Emi PP. Cardinales Inquisitores Generales, feria IV, die 9 iunii 1915, respondendum censuerunt: Ad I. „Negative.“ Ad II. „Intentionem formula vocali esse exprimendam.“ Et feria V subsequent^ die 10 iisdem mense et anno, Ssmus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, Emorum PP. sententiam adprobavit, Suaque Suprema Auctoritate confirmavit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. R. Card. Merry del Val, Secretarius. L. fi S. fi Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor S. 0. Nr. 4884. Decretum. Solvuntur dubia circa indulgentias Apostolatui Orationis adnexas. Supremae Sacrae Congregationi S. Officii proposito sequenti dubio : „An Decretum S. Congr. Indulgentiarum d. d. 12 martii 1855 abrogatum censendum sit per resolutiones ab eadem S. Congregatione datas diebus 19 iunii 1880 et 19 decembris 1885; ita ut, tum Sacerdos celebrans, Nr. 4885. Decretum. Quo confirmatur Decretum S. C. Indulgentiarum diei XII martii MDCCCLV circa privilegii Altaris applicationem.