Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
173 in „opusculo tripartito“ manuale cateche- ticum exhiberet parochis. Immo in supremo s. hierarchiáé fastigio, ut e. gr. tractatus catechetici S. Coelestini Y. testantur, vinea haec tenella suos nacta est operarios, ita ut calumniosa illa Melanch- tonii in ecclesiam medii aevi accusatio: „apud adversarios nulla prorsus est puerorum catechesis“ plane in irritum ceciderit. Ad repellendam tamen hanc pseudo- reformatorum cavillationem tollendosque errores ab ipsis disseminatos, omnia fere, quae hoc tempore habita sunt verae reformationis concilia praeter templorum nitorem, concionum ac sacramentorum frequentiam, etiam catechismi traditionem tamquam catholicae restaurationis considerabant media. Hac via incedebant omnes quotquot afflictae ex tanto vulnere succursuri erant s. matri ecclesiae. Inter ceteros praeclarus vir s. Ignatius de Loyola, auctor novi illius tirocinii, plurimum de catholico nomine meriti, quod s. Petrum Canisium aliosque sollertissimos rei catecheticae protulit et usquedum profert heroes. Non minorem familiae a S. Josepho Calasanctio aliisque fundatae pro re nostra fovebant spiritus ardorem. Sanctorum vero Caroli Borromaei, Petri Forrerii, Alphonsi de Ligurio, Joannis de la Salle nomina meminisse sufficiat, cum non solum rei catecheticae, sed generatim etiam temporum suorum apostoli fuerint. Quid mirum quod S. Pius V. occupationem hanc „opus sanctissimum“ nominaverit, Paulus V. vero eandem etiam muneribus e thesauro ecclesiae depromptis distinctam esse voluerit. Quod vero nostram attinet patriam, sacrificia illa, quae a meis praedecessoribus in scholas catholicas erigendas sustinendasque facta sunt, eloquentissima praestant testimonia. Quid enim haec sacrificia haud pauca aut parva sibi velint, nisi decus gentis nostrae, ut magnus loquitur Card. Pázmán, per religiosam juventutis educationem obtinendum! Quod tot praeclarorum virorum commendat auctoritas, idem rei ipsius inculcat gravitas. Quid sanctius nobis imaginari possimus, quam animam juvenilem, gemmam istam pretiosam e profundo divini abyssi pelago oriundam, per salutaris regenerationis undas ad dignitatem filiorum Dei elevatam, thesauris divinarum veritatum ditandam, nativamque eiusdem pulchritudinem additis virtutum ornamentis magis in dies expoliendam ac augendam ? Quae veritatum et virtutum ornamenta sane plurimi sunt facienda. Scientia, quae heic communicatur ipsum Deum habet pro objecto, principium ac finem omnium, ens super omnia eminens, quo maius ac excellentius nec esse, nec cogitari potest. Certitudo vero huius scientiae maxima est, quippe quae divina innititur revelatione, verbo ipsius Dei omniscii ac veracissimi. Prudentia in palaestrae huius instructionibus tradita, illas complectitur quaestiones, quae maximum pro vita tam singulorum hominum, quam totius societatis habent momentum. Undenam profecti sumus, quonam tendamus, quamnam ad nostrum principium ac finem habemus relationem, quibusnam officiis adimpletis triplici nostrae ad Deum, ad nosmetipsos nostrosque proximos statisfiat relationi: eiusmodi profecto sunt quaestiones, quae saeculorum decursu maximorum philosophorum vexabant ingenia, nec alicubi extra ecclesiae magisterium sufficientem adeptae sunt solutionem. Nec ipsa solummodo rigida traduntur officia, sed incitamenta quoque proponuntur aptissima,