Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
170 sunt vegetationis in ceteros magis transfundant exitum: instante proxime occipientis anni scholaris labore catechetico, opportunum duxi fervori Vestro, qui operae huic non solum eximiae, sed relate ad ceteras sane fundamentali, vosmet denuo accincturi estis, verbis paterni, quem ad vos habeo, affectus novos cumulatioresque addere stimulos. Equidem magna ex parte Vos VV. FF. tali stimulatione haud indigere jure suppono, cum et Vestram hac in re sollertiam quam diligentiam grata annorum experientia lubens cognoverim laudaverimque et meas, quas in litteris inauguralibus ad Vos dederam paternas de gravissimo hoc negotio admonitiones in recenti adhuc apud Vos valere memoria merito mihi sperare liceat. Ne tamen, quae ex humana fragilitate apud aliquos nefors irrepserat, zeli defervescentia decursu temporis majora nocivaque capiat incrementa, neve difficultates, quas haec sacratissima occupatio, non solum multas sed sat arduas quoque secum fert, animos Vestros dejiciant: denuo Vos de prole juventuteque Christiana tam in ludo scholari, quam extra eiusdem limites instruenda ac curanda admonitos velim. Dirigo autem verba haec ad Vos e loco, in quo ex molestiis et continuis laboribus modice conquiescere volui persuasum habens, me exiguum hocce temporis spatium utilius haud posse impendere, quam conversando cum meo clero, de hacce sua gravissima obligatione. Quod ut praecise nunc faciendum suscipiam, praeter initium anni scholaris et illa, quorum jam memini, specialis etiam objicitur causa. Tamquam supremus Sionis Pannonicae, qui inscrutabili divinae providentiae beneplacito, quamvis indignus, sum constitutus, custos, aegro animo illos, qui ante duos annos in religiosam juventutis educationem in scholis retinendam insurrexerunt, observavi motus, quos et ipsi quoque tunc temporis in protocollis congregationum pastoralium atro notastis calculo. Ab immemorabili quidem tempore inveniebantur, qui circa fidem naufragium passi, alios quoque in vastissimum improbitatis gurgitem secum praecipitare non dubitaverint, sed nunquam fronte adeo inverecunda contra religiosam in scholis juventutis educationem eructatae sunt vociferationes, quemadmodum illis accidit temporibus. Quod ipsum eo tristius accidisse legendum est, quandoquidem ab iis in rem sanctam crudelis factus est impetus, qui pro suscepto munere, ratione item juramenti officium ingrediendo nuncupati necnon vi legum huc spectantium in prima acie huic sacro operi, religioni nempe in cordibus prolium firmandae, auxiliatrices deberent praestare manus. Plorandum sane, cum ipsi hortulani, ludorum nempe magistri, vitalem superni Solis in arbusculos sibi concreditos influxum prohibere, rorem coelestem religionis a teneris hisce plantis arcere satagunt; cum ii, qui juventuti in spem patriae succrescenti praepositi fortissimum illud fundamentum, tot saeculorum historia comprobatum: educationem religioso-ethi- cam subvertere moliuntur. Nec speciosa illa effugia, quae ad turpitudinem moliminis huius tegendam praetendunt, quidquam valere, primo intuitu dignoscitur. Quod enim de „re sacra religionis in sacrarium familiae“ ableganda, item de „laicali ethica“ loco religiosae instructionis in scholas invehenda deblaterant, nonnisi „ad excusandas excusationes in peccatis“ necnon ad fucum imperitis facien