Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

158 Nr. 4393. De paronsia seu de se­cundo ad­ventu Do­mini nostri lesu Christi in epistolis sancti Pauli apostoli. festum cum Officio et Missa de Beato (quo iu casu facultas continetur exponendi memoratas imagines, seu statuas) nega­tive', secus affirmative. Atque ita rescripsit et declaravit. Die 24 iulii 1915. A. Card. Vico, S. R. C. Pro-Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. Propositis sequentibus dubiis Ponti­ficia Commissio de Re Biblica ita res­pondendum decrevit: I. Utrum ad solvendas difficultates, quae in epistolis sancti Pauli aliorumque Apostolorum occurrunt, ubi de „Parousia,“ ut aiunt, seu de secundo adventu Domini nostri lesu Christi sermo est, exegetae catholico permissum sit asserere, Aposto­los, licet inspiratione Spiritus Sancti, nul­lum doceant errorem, proprios nihilomi­nus humanos sensus exprimere, quibus error vel deceptio subesse possit? Resp. Negative. II. Utrum prae oculis habitis genuina muneris apostoliéi notione et indubia sancti Pauli fidelitate erga doctrinam Magistri; dogmate item catholico de inspiratione et inerrantia sacrarum Scripturarum, quo omne id quod hagiographus asserit, enun­tiat, insinuat, retineri debet assertum, enuntiatum, insinuatum a Spiritu Sancto; perpensis quoque textibus epistolarum Apostoli, in se consideratis, modo loquendi ipsius Domini apprime consonis, affirmare oporteat, Apostolum Paulum in scriptis suis nihil omnino dixisse quod non per­fecte concordet cum illa temporis Parou- siae ignorantia, quam ipse Christus ho­minum esse proclamavit ? Resp. Affirmative. III. Utrum attenta locutione graeca „rj/netg oi £a>vreg oi jceqileijvópevoi“; per­pensa quoque expositione Patrum, impri­mis sancti Ioannis Chrysostomi, tum in patrio idiomate tum in epistolis Paulinis versatissimi, liceat tamquam longius pe­titam et solido fundamento destitutam reficere interpretationem in scholis catho­licis traditionalem (ab ipsis quoque nova­toribus saeculi XVI. retentam), quae verba sancti Pauli in cap. IV, epist. I. ad Thes- salonicenses, vv. 15—17, explicat quin ullo modo involvat affirmationem Parou- siae tam proximae ut Apostolus seipsum suosque lectores adnumeret fidelibus illis qui superstites ituri sunt obviam Christo? Resp. Negative. Die autem 18 iunii 1915, in audien­tia infrascripto Reverendissimo Consul­tori ab Actis benigne concessa, Sanctis­simus Dominus Noster Benedictus PP. XV. praedicta responsa rata habuit et publici iuris fieri mandavit. Romae, die 18 iunii 1915. Laurentius Janssens, 0. S. B. Abb. tit. Montis Blandini, Consultor ab Actis. A vallás és közokt. m. kir. miniszter úrnak a tűzifakészlettel való takarékos­kodás tárgyában f. hó 13-án 7417. sz. a. kelt s hozzám intézett átiratát alábbiak­ban azzal közlöm, hogy a fönhatóságom alá tartozó lelkészi és tanítói kar a gond­jaikra bízott hivatalok és intézetek ügyei­nek vezetésében e fontos célt szemmel tartsa. A vallás- és közoktatásügyi m. kir. minisztertől. — 7417/1915. ein. szám.— Valamennyi Főtisztelendő Egyházi Főha­tóságnak. i i i 4284. sz Tűzifával való takaró koskodás.

Next

/
Thumbnails
Contents