Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
125 Nr. 3514. Archi- episcopus gratias agit pro votis ad diem S. Joannis nuncupatis. Nr. 3731. Decretum quo pium exercitium XV. fer. tertiis ante festum s. Dominici Conf. peragendum plen. indulgentia ditatur. XIV. Ex omnibus VADiaconalibus Distric- tibus, a multis porro vastissimae ADioe- cesis Presbyteris, ad diem Praecursoris Domini sacram pia vota tenerissimis plane verbis mihi nuncupata fuerunt. Si mihi tempus suppeteret et laboribus obrutus non essem, singulis singulum eo libentius promerem responsum, quo gratiosiora mihi fuerunt eorumdem vota. Quum vero ob agendorum molem et tempore arctatus singulis rescribere non valeam, omnibus hisce in cumulo gratias ago quam maximas, rogando Vos, ut ipsi quoque qua cooperatores mei in vinea Domini conferatis ad votorum effectum obtinendum deprecando divitem in misericordia Deum, ut mihi lumen et robur ex alto largiri dignetur, quatenus semper videam ea, quae mihi agenda sunt et quae videro, ad exequenda convalescam. Ego vero vicissim quotidie memor sum Vestri in orationibus et obsecrationibus meis, ut difficillimis hisce temporibus munus zelosi populumque amantis pastoris adimplere valeatis. Die 6 maii 1915. Ssmus D. N. D. Benedictus div. prov. Pp. XV, in audentia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, ad preces Rmi P. Hyacinthi Mariae Cormier, magistri generalis Ordinis Praedicatorum, benigne concedere dignatus est, ut omnes et singuli christifideles, qui confessi ac sacra Synaxi refecti piis exercitationibus ac supplicationibus, in qualibet ecclesia vel publico aut semipublico oratorio, per quindecim ferias tertias continuas sancti patris legiferi Dominici Confessoris festum immediate antecendentes, in honorem eiusdem sancti Emo Ordinario probante publice habendis, interfuerint, simulque ad mentem Summi Pontificis pie oraverint, valeant plenariam Indulgentiam defunctis quoque applicabilem, singulis vicibus, ad- quirere. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. R. Card. Merry del Val, Secretarius. L. f S. f Donatus, Archiep. Ephesinus. Adsessor S. O. A sacra Rituum Congregatione pluries expostulatum fuit: „An regula descripta. in Antiphonario Vaticano circa syllabas hyp ermetricas, quae frequenter occurrunt in cantu hymnorum, scilicet quod ipsae non elidantur, sed distinctae pronuncientur propriaque nota cantentur, stricte et rigorose interpretanda sit, vel e contra liceat etiam ipsas syllabas elidere, praesertim si in praxi id facilius et convenientius censetur?“ Et sacra eadem Congregatio, audita specialis Commissionis pro cantu liturgico 20 Nr. 3732. Dubium de syllabis liypermetri- cis quoad cantum.