Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

289 tur: sed quo tandem fructu? Vi corpora quidem, non animi comprimuntur. Sublata igitur aut debilitata illa dup­lici coniunctione, unde efficitur ut omne societatis corpus cohaereat, id est vel membrorum cum membris ob caritatem mutuam, vel eorumdem cum capite ob auctoritatis obsequium, quisnam iure mire­tur, venerabiles Fratres, hanc hominum societatem dispertitam in duas tamquam acies videri, quae inter se acriter et assi­due digladientur? Stant contra eos quibus aliquam bonorum copiam aut fortuna tribuit aut peperit industria, proletarii et opifices, propterea flagrantes malevolentia, quod cum eamdem naturam participent, non tamen in eadem, ac ipsi, conditione versentur. Scilicet, ut semel infatuati sunt concitatorum fallaciis, quorum ad nutum solent se totos fingere, quis eis persuadeat, non ex eo, quod homines sunt pares natura, sequi ut parem omnes obtinere debeant in communitate locum, sed eam esse sin­gulorum conditionem, quam sibi quisque suis moribus, nisi res obstiterint, compara­vit? Ita, qui tenuiores cum copiosis depu­gnant, quasi alienas hi bonorum partes occuparint, non contra iustitiam carita­temque tantum, verum etiam contra ra­tionem faciunt, praesertim cum et ipsi possint honesta laboris contentione melio­rem sibi fortunam quaerere, si velint. — Quae vero quantaque hoc invidiosum certamen ordinum tum singulis tum com­munitati civium gignat incommoda, dicere nil attinet. Videmus omnes deploramusque crebras cessationes ab opere, quibus civilis publicaeque vitae cursus in ministeriis etiam apprime necessariis repente inhiberi solet: item minaces turbas et tumultus, in quibus non raro accidit, ut armis res geratur et humanus effluat eruor. Non hic videtur Nobis argumenta repetere, quibus Socialistarum aliorumque in hoc genere errores manifesto convin­cuntur. Egit hoc ipsum sapientissime Leo XIII. decessor Noster in Encyclicis Litteris sane memorandis: vosque, venerabiles Fra­tres, pro vestra diligentia curabitis, ut gravissima illa praecepta ne unquam obli­vioni dentur, imo in consociationibus ac coetibus catholicorum, in sacris concioni­bus, in publicis nostrorum scriptis illus­trentur docte atque inculcentur, quando- cumque res postulaverit. Sed potissimum — neque enim hoc iterare dubitamus — omni argumentorum ope, quae vel Evan­gelium, vel ipsa hominis natura, vel publi­cae privataeque disciplinae ratio suppeditat, studeamus hortari omnes, ut, ex divina caritatis lege, fraternis animis inter se diligant. Cuius quidem amoris non ea certe vis est, ut conditionum ideoque ordinum distinctionem amoveat, — quod non magis potest fieri, quam ut in corpore animantis una eademque membrorum om­nium actio sit ac dignitas — sed tamen efficit, ut qui loco superiores sunt, demit­tant se quodammodo ad inferiores; et non solum iuste adversus eos, quod par est, sed benigne, comiter, patienter sese gerant: hi autem illorum et laetentur prosperitate et confidant auxilio ; sic prorsus, uti ex familiae eiusdem filiis minor natu maioris patrocinio praesidioque nititur. At enim, venerabiles Fratres, quae hactenus deplorando persecuti sumus, ea radicem habent altiorem : ac, nisi ad ipsam evellendam studia bonorum incumbant, illud profecto, quod est in votis, id est rerum humanarum stabilis et mansura tranquillitas, non sequatur. Ea quae sit, monstrat Apostolus: Radix . . . omnium

Next

/
Thumbnails
Contents