Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

d isset j ut, quod invidia diaboli eversum fuerat, restitueret in hominibus regnum pacis, non alio illud voluit niti funda­mento, nisi caritatis. Quare haec saepius: Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem1; Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem;2 Haec mando vobis, ut diligatis invicem;3 tamquam si unum hoc suum esset officium et munus, adducere homines ut diligerent inter se. Atque huius rei gratia, quod non adhibuit ar­gumentorum genus? Suspicere in coelum nos omnes iubet: Unus est enim Pater vester, qui es in coelis.4 Omnes, nullo nationis aut linguae aut rationum discri­mine, eamdem docet formulam precandi: Pater Noster, qui es in coelis ;5 quin etiam affirmat Patrem coelestem, in bene­ficiis naturae dilargiendis, ne merita qui­dem singulorum discernere: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos,6 Fratres etiam nos tum dicit inter nos esse, tum suos apel lat: Omnes autem vos fratres estis.1 — Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,8 Quod vero ad fraternum amorem excitandum, vel erga eos quos naturae superbia contemnit, valet pluri­mum, in infimo quoque suae ipse vult agnosci personae dignitatem: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis mini­mis, mihi fecistis,9 Quid, quod sub exitum vitae impensissime rogavit Patrem, ut quotquot in se ipsum essent credituri, omnes caritatis copulatione essent unum? 1 loan. XIII., 34. 2 loan. XV., 12. 3 loan. XV.. 17. 4 Matth. XXIII, 9. 5 Matth. VI, 9. 6 Matth. V, 45. 7 Matth. XXIII, 8. 8 Rom. VIII, 29. 9 Matth. XXV, 40. Sicut tu Pater in me, et ego in te.1 Denique e cruce pendens, suum sangui­nem in nos omnes exhausit, unde quasi coagulati compactique in unum corpus, sic amaremus inter nos, quemadmodum inter membra eiusdem corporis summa amicitia est. — Verum longe aliter se habent mores horum temporum. Num- quam fortasse fraternitatis humanae tanta fuit, quanta hodie, praedicatio; quin imo non dubitant, Evangelii voce neglecta, operaque Christi et Ecclesiae posthabita, hoc fraternitatis studium efferre, tam­quam unum e maximis muneribus, quae huius aetatis humanitas pepererit. Re ta­men vera, numquam minus fraterne actum est inter homines, quam nunc. Crudelis­sima ob dissimilitudines generis sunt odia; gentem a gente potius simultates, quam regiones separant; eadem in civitate, eadem intra moenia, flagrant mutua invi­dia ordines civium; inter privatos autem omnia amore sui, tamquam suprema lege, diriguntur. Videtis, venerabiles Fratres, quam necesse sit omni studio eniti, ut lesu Christi caritas rursus in hominibus dominetur. Hoc certe semper Nobis propositum habi­turi sumus, velut proprium Nostri Ponti­ficatus opus; hoc ipsum studete vos, hor­tamur. Ne desistamus vel inculcare auri­bus hominum vel re praestare illud Ioan- nis: Diligamus alterutrum.2 Praeclara certe, valdeque commendanda sunt illa, quibus haec aetas abundat beneficentiae causa institutis; at enim, si quid ad veram Dei et aliorum caritatem in animis foven­dam conferant, tum demum solidae utili­tatis sunt: quod si nihil eo conferant, 1 loan. XVII, 21. 2 I loan. Ill, 23.

Next

/
Thumbnails
Contents