Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

aliter disposuerit, non tantum festis a Clemente XIV abrogatis, sed etiam sequen­tibus festis a Pio PP. X. abrogatis: die Nativitatem Domini immediate subsequenti (26. Dec.), feria II post Pascha et Pente­costen, solemni commemoratione SS. Cor­poris Christi (Feria V. post Dom. Trini­tatis), festis item diebus B. Mariae Virgi­nis Purificantis (2. Febr.), ab Angelo salutatae (25. Martii) et Nascentis (8. Sept.) ad intentionem Ordinarii missam applicent et quotannis elapsis de absolutione mis­sarum Ordanariatum certiorem reddant. Strigonii, die 17. Novembris 1914­Quoad haec festa adnotatio in Directorio anni 1915. adhuc non occurret, quia dum hos ordines scribo, Directorium anni 1915. jam impressum est, sed notabitur infra in Directorio pro anno 1916. suo tempore publicando. Festo S. Stephani Regis Hungáriáé sacrorum curiones porro quoque pro po­pulo s. missam celebrent, diebus festis patronorum particularium nihil innovetur. NB. Pagina haec diligenter custo­dienda et ad calcem Circularium dioec. 1914. ponenda. Joannes m. p. Cardinalis, Arrhiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents