Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

216 spectant. Haud absimiliter fideles nostros maiorem in modum hortamur ut, facta sacramentali confessione, ad purgantium animarum suffragium angelico pane se reficiant, et quod superest (si tamen placet), abstinentiae eiusdem feriae ieiunium ad­dant ex privata devotione servandum. Haec omnia fieri atque Dominica solemnes exe- quias praecedente publicari ex ambone volumus, non tantum in subsidium anima­rum gloriose in acie campi defunctorum, verum in solatium vivorum propinquo­rum moerore afflictorum, qui ex his offi­ciosae pietatis et condolentis animi docu­mentis, haud parum recreabuntur. Quod superest, mandamus ut ad haec lugubria devotionis officia, aeque civiles atque mi­litares magistratus humanissime inviten­tur et insuper omnis generis scholares iisdem interessé admittantur. Denique inculcare iuvat vetitum ecclesiae, ex quo in quibuscunque ecclesiis panegyricos ser­mones aut funebres actiones fieri omnino prohibitum est. Nr. 6327. Devotiones vespertinae. Eosarii ritu solemnes. etiam extra octobrem mensem belli tempore porro conti­nuandae. Tremulis etiamnum ardet ubique flam­mis fax belli, ab iniquitate, quae sibi num- quam dissimilis per iustitiae simulationem putide mentita est, malitiose accensa; bellumque ipsum omnium longe cruentis­simum, quod multiplici ac ingenioso ho­diernae artis technicae apparatu non iam terra marique, verum pennigeris aéronau- ticisque instrumentis, machinis aérobaticis in siderum quoque regionibus geritur, spectaculum praebet hominibus formido­losum. Sed quia Deo benigne permittente, maledicta tellus et spinas germinat et tribulos: omnia q\iae sive domi, sive militiae nunc nobis superveniunt mala, aequo plane feramus animo, iisque ad remedia correctionis utamur eo vel ma­gis, quia ex hac immani gentium dimi­catione, novus procul dubio nascetur sae­culorum ordo et prosperitas rei publicae futura, toto pectore anhelanda, nec mi­nori conatu provehenda. Pro Deo et pa­tria, pro iustitia et veritate manus nunc con­seruntur in castris; pro his sine intermis­sione nobis coniunctis precibus exoran­dum in templis, ut magnarum rerum effectrix usquequaque renovetur caritas, firmetur amor patriae et solidetur con­cordia, omnis autem animorum dissensio aut partium studium procul fugiat a no­bis ; ut omnes idem simus sapientes in magno certamine, quod pro aris et focis, de summa rerum dimicatur. Quae omnia ut a Patre luminum facilius impetrasse laetemur, a plurimis eatenus etiam ro­gati, qui devotiones has gravissimis hisce temporibus libenti animo frequentant: praesentibus mandamus, ut vespertinae devotiones, praecipue vero Rosarii reci­tatione solemnes, tempore hiemali horis diei inclinantis a labore vacuis, porro quo­que serventur praesertim in civitatibus, eaque pietate, quam immortalis memo­riae Leo Papa XIII. inauguravit et iden­tidem commendavit. Devotionibus his in­serendae erunt orationes tempore belli recitari solitae, quarum plurimae eccle- siastia auctoritate munitae et typis vul­gatae fidelium manibus teruntur. Qui interim nulli dubitamus almam Deigeni- tricem, Magnam nostram Dominam, Ro­sarii precibus exoratam, benignam om­nino nobis fore sequestram apud filium Caduceatorem Christum, qui unus scit et valet imperare ventis et bello, illamque ex huius acerbitatibus elicere et consoli­dare, quam mundus dare non potest, pacem.

Next

/
Thumbnails
Contents