Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

‘203 XXL Nr. 6114 Literae apostolicae. BENEDICTUS PP. XV. AD UNIVERSOS ORBIS CATHOLICOS. Ubi primum in beati Petri cathedra constituti sumus, equidem probe conscii quam impares tanto essemus muneri, arcanum reverentissime adoravimus con­silium Dei providentis, qui Nostrae humi­litatem personae ad hanc sublimitatem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tamen fidenter administrationem summi Pontificatus sus­cepisse videmur, dumtaxat divinae benig­nitatis fiducia suscepimus, minime dubi­tantes, quin is Nobis opportunam colla- turus esset et virtutem et opem, qui maximum imposuisset onus dignitatis. — Iam ex hoc Apostolico fastigio ut omnem dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit Nos horrore atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spectaculum, cum tantam Europae partem, igni fer­roque vastatam, rubescere videremus san­guine Christianorum. Scilicet a Pastore bono, Jesu Christo, cuius obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habe­mus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis com­plectamur. Quoniam igitur pro eorum salute, ipsius exemplo Domini, debemus j esse, ut sumus, parati vel animam ponere, certum ac deliberatam Nobis est, quantum in Nostra erit potestate, nihil facere reliqui, quod ad celerandum huius calamitatis finem pertineat. In praesens autem, — antequam, more institutoque Romanorum Pontificum, sub Initium Apostolatus uni­versos sacrorum Antistites encyclicis ap­pellemus litteris — non possumus quin Decessoris Nostri sanctissimi et immortali memoria digni, Pii X, extremam illam decedentis excipiamus vocem, quam, in primo huius belli fragore, apostolica ei sollicitudo atque amor humani generis quodammodo expressit. Itaque dum Nos- met ipsi, oculis manibusque ad caelum sublatis, erimus Deo supplices, omnes Ecclesiae filios, praesertim qui sunt sacri ordinis, ut ille perstudiose hortatus est, ita Nos hortamur atque adeo obsecramus pergant, insistant, contendant, privatim humili prece, publice supplicationum fre­quentia, arbitrum ac dominatorem rerum ! implorare Deum, quoad suae misericordiae memor, hoc flagellum iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum re­petit, deponat. Adsit vero et faveat, pre­camur, communibus votis Virgo Deipara, cuius beatissimus ortus, hoc ipso conceleb­ratus die, hominum generi laboranti, tam­quam aurora pacis, illuxit, cum eum esset 31

Next

/
Thumbnails
Contents