Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

191 Nr. 5676. De sacra- mentali schismatico­rum orienta­lium absolu­tione. Die autem 24 iunii anni 1914, iri audientia infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa, Ssmus dominus Noster Pius PP. X- praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 24 iunii 1914. Laurentius Janssens, 0. S. B. Consultor ab Actis. Justo, nimis tamen acerbo furente belli certamine, de die in diem magis augescit numerus adversariorum militum, qui aut coacti arma posuere, aut vero^ in acie fortiter dimicantes vulneribus sau­ciati imbellesque effecti in captivitatem devenere, a nostratibus pari humanitate et innata hospitalitate excepti. Milites ut- plurimum schismatici orientales, aegre decumbentes et in mortis articulo consti­tuti, non raro sacramenta sibi a nostris sacerdotibus dari petunt, et utrum id li­cite facere valeant, identidem a nobis quaesitum est. Profecto homines, misera­tione digni, de quibus agitur, licet pro­fessione religionis dissideant, bonam ta­men eos habere indolem et in optima fide versari, cuique notum est. Schismatici etenim orientales, unum alterumque si excipias, circa fidei veritates in crassa ver­santur praeter omnem culpam ignorantia, religionemque in meris caeremoniis posi­tam et ritibus comprehensam persuasum omnino tenent, ita ut fere omnes schisma­tici materiales habendi sint. Jam vero quoad hos Sacro Officio propositum est dubium ut sequitur: An aliquando ab­solvi possint schismatici materiales, qui in bona fide versantur ? et S. C. 0. die 20. Julii 1898. respondit: „Cum scandalum nequeat vitari, ne­gative, praeter mortis articulum; et tunc efficaciter remoto scandalo.“ Quam decla­rationem SS. D. Leo PP. XIII. adpro- bavit 22. Julii 1898. (Vide Archiv für Kirchenrecht 1899. pag. 336.) Igitur ut schismatici materiales sacra mentaliter li­cite absolvi possint (dummodo sciant quae de necessitate medii et praecepti sunt necessaria), requiritur; 1) ut nullum timen­dum adsit offendiculum, quod tamen fa­cillime praeverti potest, quia auditio con­fessionis fit absque testibus, vel si in uno cubiculo inter alios infirmos decumbat, sacerdos illum ita absolvere poterit, quin alii animadvertant ipsum peccata con­fessum fuisse ; 2) sacramentali absolutione donandus constitutus esse debet in arti­culo mortis seu instanti vitae periculo, atque peccata sua necesse est ut prius rite confiteatur. Suapte tamen intelligitur schismaticis materialibus esto rite confes­sis et sacramentaliter absolutis SS. Eucha­ristiam praebere non licere, siquidem Sacramentum mirabile signum est exter­num intimae fidelium cum Ecclesia Christi unionis. Item non potest illis administrari extrema unctio, quia facile exinde scan­dalum oriretur, et absolutio sacramen- talis omnino sufficit. Hogy tájékozva legyek aziránt, mily mértékben lesznek megvalósítva azon fel­hívásaim, melyeket a háború előtt s annak folyamán papságomhoz intéztem s esetleg a jövőben intézni fogok úgy a sebesült katonák ápolását, mint a hadbavonultak hátramaradottainak segélyezését illetőleg, felhívom lelkészkedő papságomat, hogy pontos kimutatást vezessenek arról, mily pénzbeli segély gyűlt össze híveik részé­ről fenti célokra az egyes plébániák terü­letén, mire lett a gyűjtött összeg fordítva; 5653. sz. Kimutatás a hadba vonul­tak családjai­nak s a meg­sebesültei­nek segíté­séről.

Next

/
Thumbnails
Contents