Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
tiae inter Christi Vicarium et Pastores eorumque fideles magis magisque confirmemus. Tempore nascentis ecclesiae oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro Petro. Etiam in praesentibus temporum angustiis multum est orandum, ut regimen Sanctissimi Patris et Domini Nostri ad utriusque reipublicae salutem evadat. Communibus igitur catholicae Ecclesiae votis nostra quoque i ungamus cum omnibus fidelibus nostris preces supplicationesque Summo animarum Pastori effundendo Eundemque quam enixissime obsecrando, ut Beatissimi Patris Nostri vitam ad maiorem sui Nominis gloriam in longum aevum protrahere et tueri atque in omnibus et consiliis et incoeptis Suam Sanctitatem, Benedictum Papam XV., comitari et confortare velit. Datum Strigonii, die 11 Sept. 1914. Joannes m. p. Cardinalis. Archiepiscopus.