Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

174 asseruit. Qua in re maximi momenti sunt innovationes, quas de quotidiana Eucha­ristiae sumptione, infirmorum communione deque aetate ad s. synaxin admittendo­rum sapientissime induxit et decrevit. Concentus sacros, a s. Gregorio Magno nomen habentes, quorum propriae nor­mae, patrum traditione acceptae, recen- tiori aetate vel negligenter praeteritae vel oblivioni penitus traditae sunt: per sodales Benedictinae familiae Solesmen- sium ad antiquorum codicum fidem in suam integritatem et germanitatem resti­tuit. Profecto nomen Pii X iam vel ideo aureis fulgebit literis in Ecclesiae fastis et musices sacrae annalibus, quia Can­tum Gregorianum a perniciosis liberavit erroribus, purgavit naevis et in genere ita instauravit, ut numquam veterascere possit. Literis encyclicis ad Clerum po­pulumque identidem dimissis, errores in dies perniciosius ingruentes detexit, ac praesertim exitiosam labem, quae ab in­censa morbosae novitatis libidine moder- nismi nomen accepit, fortunata manu sancte docteque protrivit. Sui in cathedra Petri, specula coelo proxima, prorsus immemor parce victi­tans, omnibus omnia factus, hoc unum sibi praeceperat et hoc unum est prose­cutus, ut Ecclesiae decori, fidelium utili­tati, omnium bono prospiceret, quod affa­tim testantur innumerae constitutiones apostolicae recentiore aetate editae et no­vum utplurimum ius, temporibus magis accomodatum statuentes. Mira item in eo fuit animi constantia et tenax undique in Deo fiducia, quibus adversa quaeque pertulit. Sane vir in adversis magis quam in prosperis admirandus. Itaque ut pau­cis maximae et plurimae res eius gestae concludantur, Pius Papa X, cognomento et re Ignis Ardens, is Pontifex fuit, qui bonitatis laude, integritate, viribus omni­bus ad Ecclesiae Christi incrementum collatis, summum apostolatus magistra­tum pro dignitate semper administravit. Sed plura liuiusmodi de eo dicere super­vacaneum est, quia omnia et novimus optime et feliciter experti sumus, quorum tamen recordatio potius nobis animum exulcerat, quam a molestia liberat. Quare, quod temporis postulat ratio, converta­mur omnes ad Deum totius consolatio­nis, eumque supplices votis omnibus ob- testemur primum, ut sanctissimae de­mortui Summi Sacerdotis animae donet locum indulgentiae, deinde vero ut ovi­bus pascuae suae benignus adesse velit, suscitans super eas quo ocyus Pastorem sanctum, innocentem, impollutum, osten- datque cui tradendae sint claves regni coelorum. 1. Acceptis hisce literis, triduo omnes ecclesiarum campanae pulsentur vesperi per quadrantem horae. 2. Durantibus Romae novem dierum exequiis, statuta die (libere eligenda, sed convenienter quinta post obitum die) in civitatibus hora quidem nona, alibi autem in pagis, hora quae fuerit magis oppor­tuna, praemisso omnium Campanarum pulsu et invitatis magistratibus civilibus et militaribus, necnon sodalitatibus, cele­bretur Missa solemnis exequialis pro de­functo Pontifice (ut in commen. 00. FF. cum or. Deus, qui inter summos Ponti­fices, quae est prima inter diversas prc defunctis. 3. In cathedrali insuper fient aa castrum doloris absolutiones a dignitati bus archicapituli iuxta Pontificale Roma num atque ad tramitem decreti S. R. C Lugubria pietatis offi­cia et suffra­gia pro pien- tissime fatis functo Pontifice. l l ) ) l

Next

/
Thumbnails
Contents