Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

161 Nr. 4965. Declaratio circa Indul­gentiam „To­ties quoties“ crucifixis adnexam. Supremae sacrae Congregationi S. Officii relatum est, sacerdotes quosdam consuevisse benedictione donare crucifixos, asserentes iisdem applicare plenariam In­dulgentiam, toties a fidelibus lucrandam, quoties osculum alicui ex praefatis cru­cifixis infixerint; id vero apostolica aucto­ritate. Quum non sit de Romanae Eccle­siae consuetudine in facultatibus indul­gentias applicandi quosdam limites discre­tionis excedere, ad mentem decreti S. Indulgentiarum Congregationis d. d. 10 augusti, anno 1899, in quo aliquot exhi­bentur regulae, „quibus prae oculis habitis, nedum locorum Ordinariis, sed et ipsis christifidelibus facilis aperiretur via ad dignoscendum quodnam sit ferendum in­dicium de aliquibus indulgentiis, quae passim in vulgus eduntur, dubiamque praeseferunt authenticitatis notam,“ visa est asserta facultas aut mere dictitata, aut praepostera interpretatione accepta. Hisce considerationibus permoti Emi ac Revmi Patres Cardinales generales Inquisitores, feria IV, die 10 iunii, anno 1914, censuerunt esse de hac re Sanctis­simum consulendum. Sanctitas porro Sua, in audientia, feria V subsequenti, die 11 iunii, eodem anno, R. P. D, sancti Officii Commissario impertita, mentem suam benigne aperire dignata est, et mandavit sequens expediri decretum: „Facultas benedicendi crucifixos cum indulgentiae plenariae applicatione, toties quoties nun­cupatae, sive personaliter a Summo Pon­tifice, sive quomodocumque ab apostolica Sede, per tramitem cuiuslibet Officii vel personae obtenta, ita et non aliter est intelligenda, ut quicumque christi fi delis in articulo mortis constitutus aliquem ex huiusmodi crucifixis benedictis, etiamsi illi non pertineat, osculatus fuerit, vel quomodocumque tetigerit, dummodo con­fessus ac sacra Communione refectus, vel si id facere nequiverit saltem contritus, Ssmum lesu nomen, ore, si potuerit, sin minus corde, devote invocaverit, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienter susceperit, plenariam indulgentiam acquirere valeat. Contrariis quibuscumque non obtantibus.“ L. f S. D. Card. Ferrata, Secretarius. Fr. Dom M. Pasqualigo, O. P., Comm. G.lis *S. O. Expostulatum est a sacra Rituum Congregatione utrum lux electrica, quem­admodum vetita est una cum candelis ex cera super altari iuxta declarationem seu decretum n. 4206 diei 22 novembris 1907, ita etiam in gradibus superioribus ipsius altaris vel ante sacras imagines seu statuas super eisdem gradibus et altari positas prohibita sit? Et sacra eadem Congregatio, audito etiam specialis Commissionis voto, rescri­bendum censuit: Affirmative et ad mentem. Mens est: S. R. C. hanc nacta oc­casionem, cum innotuerit nonnullis in locis tales abusus invaluisse, ut circa aediculas Sanctorum in pariete super altare positas, et vel in ipsis altaris gra­dibus ubi candelabra collocantur, parvae lampades electricae variis distinctae colo­ribus disponantur — quod profecto minus convenit gravitati et dignitati sacrae Liturgiáé propriae et decori Domus Dei — facto verbo cum Sanctissimo, etiam atque etiam Rmos Ordinarios in Domino hortatur ut pro sua religione invigilent ne S. C. decreta posthabeantur, et eccle­siarum rectores doceant quae in casu, 24 Nr. 4966. De luce electrica super altari non adhi­benda.

Next

/
Thumbnails
Contents