Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

139 Nr. 4365. Peculiares tribuuntur indulgentiae Sodalitatibus lectioni S. Evangelii provehendae institutis. fessio sacramentalis ultimo octiduo ante diem pro lucranda indulgentia designa­tum peracta; dummodo tamen non oporteat, ut, secundum prudens confes- sarii iudicium, aliquis ex christifidelibus aliter se gerat. Praesenti in perpetuum valituro, ab­sque ulia Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretorius. L. f S. f D. Arcliiep. Seleucien., Ads. S. O. Quam proficua sit inter fideles eorum consociatio ad assiduam provehenduam le­ctionem Evangelii, conspicui probavere fructus indidem procreati. Quae enim, ecclesiastica favente auctoritate, hucusque surrexerunt, caelestibus visae sunt bene­dictionibus foecundari. Quo igitur res ista plurimum incre­menti capiat, censuit SSmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, fidelibus sub Christi nomine in profectum Evangelii confoe­deratis, Ecclesiae thesaurum esse oppor­tune aperiendum. Quapropter, in audientia R. P. D. Adsessori S Officii impertita, die 23 április, anno 1914, Idem Ssmus Dominus omnibus et singulis piis Sodalitatibus, a locorum Ordinariis sive iam canonice erectis sive in posterum similiter erigen­dis, ea mente ut eius membra in id con­spirent ut magis propagetur ac magis Evangelium, sibique ad hunc finem asse­quendum proponant: 1° Saepe incumbere, et si possibile sit quotidie, aliquali S. Evangelii lectioni, utendo editionibus ab Ecclesia probatis et crebris lucidisque adnotationibus ditatis; 2° Eiusmodi le­ctionem aliis passim opportuneque com­mendare ; 3° Frequenter invocationem re­citare : Da, quaesumus, lesu, ut tuo sun­to obsequamur Euangelio, sequentes in­dulgentias benigne concedere dignatus est: I. Plenarias, defunctis quoque appli- cabiles, pro Sodalibus confessis ac S. Communione refectis, qui ecclesiam seu sacellum visitaverint, in quo Sodalitas canonica erecta est, ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint: 1° Die in­scriptionis in Sodalitatem; 2° Diebus fes­tis : Nativitatis D. N. I. C. — Circum­cisionis — Epiphaniae — Pascliatis — Ascensionis — Pentecostes — Assumptio­nis B. M. V. — Cathedrae S. Petri Romae — Conversionis S. Pauli Ap. — S. Iosepli (19 martii) — S. Marci Ev. — S. Iacobi Ap. (1 maii) — Ss. App. Petri et Pauli — S. Matthaei Ap. et Ev. — S. Hiero­nymi — S. Lucae Ev. — S. Iudae Thad- daei Ap. — S. Ioannis Ap. et Ev. — et Omnium Sanctorum. — II. Plenariam in articulo mortis, a quibuslibet ex Sodalibus lucrandam, si confessi ac S. Synaxi re­fecti, vel saltem contriti, Ssmum lesu Nomen ore, si potuerint, sin minus corde, devote invocaverint et mortem tanquam peccati stipendium de manu Domini pa­tienter susceperint. — III. Partialem cen­tum dierum, etiam defunctorum animabus profuturam, pro quolibet pietatis vel cari­tatis opere, quod Sodales iuxta Sodalitii statuta peregerint. Praesenti in perpetuum valituro, ab­sque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. fi S. fi 1). Arcliiep. Seleucien., Ads. S. O.

Next

/
Thumbnails
Contents