Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

137 Nr. 4363. Peculiares gratiae spiri­tuales in fa­vorem fide­lium Societa­an vero sit aestimandus tantummodo suspensus, ita ut debeat solum compleri. II. Utrum computari possit veluti tempus novitiatus servitium militare, quod expletur in loco ubi exstat domus proba­tionis, si novitii maneant sub disciplina et vigilantia moderatorum et lioris sub- secivis consistant in eadem probationis domo, eaque omnia peragant quae cum militia concilientur. Emi et Revmi Patres Cardinales sacrae huius Congregationis de Religiosis, omnibus mature perpensis, respondendum censuerunt: Ad lum. Affirmative ad primam par­téin ; Negative ad secundam, si novitius ultra triginta dies completos servitio mili­tari reapse addictus fuerit. Si infra tri­ginta dies, hi supplendi erunt. Et in quocumque casu ad professionem votorum admitti nequit, nisi saltem per triginta dies probetur. Ad 2um. Negative. Has autem responsiones relatas sanc­tissimo Domino nostro Pio Papae X ab infrascripto S. Congregationis Secretario, Sanctitas sua approbare et confirmare dignata est. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria sacrae Congregationis de Religiosis, die 3 maii 1914. Cb Card. Cagiano de Azevedo, L. f S. Praefectus. t Donatus, Archiep. Ephesinus, Secretarius. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii, feria V, die 21 maii 1914, imper­tita, cupiens propensiorem Suam volun­tatem erga Societates a Temperantia vel Abstinentia ab inebriante potu nuncupa­tas, ostendere, earumque Sodales in pro­vehendo tam salubri proposito alacriores experiri; apostolica auctoritate, benignam de thesauro Ecclesiae largitionem adape­rire constituit, et sequentes indulgentias istiusmodi Sodalitatibus, dummodo a Rmis Ordinariis canonice sint erectae vel in pos­terum erigantur, concedere dignatus est: T. Indulgentias Plenarias. Sodalibus confessis ac S. Communione refectis ali­quam ecclesiam vel publicum oratorium devote visitantibus ibique ad mentem Summi Pontificis orantibus: 1° Die, quo Sodalitati nomen dederint. 2° In festo cuiusque Sodalitii Titulari. 3° In festo S. Ioannis Baptistae vel dominica immediate sequenti. 4° Quatuor in anno diebus festis, a Rmis Ordinariis semel tantum desig­nandis. 5° Semel in mense, die cuiusque Sodalis arbitrio eligenda, si per integrum mensem oratioüem aliquam Rmo Ordi­nario pro respectiva Sodalitate adprobatam devote recitaverint. II. Indulgentias Partiales. 1° Septem annorum totidemque quadragenarum qua­tuor in anno diebus ab Ordinariis semel tantum designandis, quibus Sodales ali­quam ecclesiam vel publicum oratorium devote visitaverint. 2° Trecentorum die­rum, ab iis Sodalibus lucrandam, qui ebrietati deditos ab huiusmodi vitio aver­tere conati fuerint, vel aliquem ex iis ut Societati adscribatur adduxerint; aut coetibus Sodalitatis interfuerint. Quae omnes et singulae indulgentiae etiam defunctis applicari queunt.. Indulsit tandem eadem Sanctitas Sua ut Missae omnes, quae pro anima alicuius Sodalis defuncti a quocumque sacerdote adplicantur, ita illi animae suffragari pos­tibus a tem­perantia vel Abstinentia ab inebriante potu adscrip- torum decer­nuntur.

Next

/
Thumbnails
Contents