Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

64 ad B. M. Y. in coelos assumptam, ad ri­pam vero sinistram Ecclesiam urbis inte­rioris (cire. IV.) pariter honoribus B. M. V. in coelos assumptae dicatam; Posonii ecclesiam collég, ad S. Mar­tinmu ; Tyrnaviae ecclesiam collég, ad S. Nicolaum E. C. Caeteris curionibus et aliis sacerdo­tibus, quibus cura animarum concredita est, praesentibus potestatem facimus et committimus, ut quoad fideles suae curae commissos, spectatis locorum adjunctis expresse et nominatim designent in ter­ritorio jurisdictionis suae templum, vel templa, quae a fidelibus sibi commissis visitari debebunt ad Indulgentiam Jubi­laei lucrandam. Declaramus autem omnes utriusque sexus Christifideles, nullis exceptis, civita­tum illarum, in quibus superius ecclesias visitandas designavimus ad quamcunque parochiam secus pertineant, quamcunque ex ecclesiis a nobis designatis visitare posse ad Indulgentiam Jubilaei lucran­dam, ita tamen, ut unam solummodo ex illis, quae a nobis designata sunt, visi­tandam eligere queant, ast praeter illam etiam propriam ecclesiam parochialem visitare teneantur ad senam visitationem complendam. 4. Indulgentia haec Plenaria etiam animabus, quae Deo in caritate conjun­ctae ex hac vita migrarunt, per modum suffragii applicari potest. 5. Ut autem quo plures fideles In­dulgentiae participes evadere queant, San­ctissimus Dominus varias relaxationes concessit quoad conditiones assequendae Indulgentiae. a) Navigantes et iter facientes, im­pediti, quominus conditionibus ad lucran­dam Indulgentiam praescriptis durante itinere satisfacere valeant, Indulgentiam consequi possunt, ubi ad sua domicilia, vel ad certam stationem se receperint, ope­ribus sub 2. b. «—y enumeratis peractis et visitata sexies ecclesia cathedrali, vel maiori, aut parochiali loci domicilii seu stationis. b) Confessariis speciales facultates tribuuntur et quidem a) quoad regulares personas utriusque sexus, necnon alios quoscunque in carcere vel captivitate exi­stentes, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quovis impedimento detentos, qui conditionibus supradictis vel omnino, vel ex parte satisfacere nequeunt, praescripta opera commutandi, vel in aliud proximum tempus prorogandi, imo dispensandi etiam super communione cum pueris, qui ad eam nondum admissi fuerint; ß) absol­vendi in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicatione, suspensione et aliis ecclesiasticis sententiis et censuris cuicun­que etiam speciali modo reservatis, igitur e. g. etiam ab excommunicatione specia­lissime Papae reservata, quae ob absolu­tionem complicis incurritur, item a qui­busvis peccatis quantumcunque gravibus et enormibus et cuicunque reservatis, in­juncta tamen poenitentia salutari, aliisque de jure injungendis. Absolutio autem com­plicis juxta constitutionem Benedicti XIV., quae incipit „Sacramentum Poenitentiae“ et cui literae apostolicae superius allatae derogare non intendunt, illicita et inva­lida manet, excepto utique casu extremae necessitatis a Constitutione citata admisso. Si autem de haeresi agatur, abjuratis prius et retractatis erroribus; y) commu­tandi vota cum restrictionibus in literis apostolicis expressis; (5) dispensandi cum poenitentibus in sacris Ordinibus consti­

Next

/
Thumbnails
Contents