Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

62 illis expressa mentio vel specialis dero­gatio fiat, cuiquam suffragari possint; nec non regula de non concedendis indulgen­tiis ad instar, ac quorumcumque Ordi­num, et Congregationum sive Institutorum etiam iuramento, confirmatione Aposto- lica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque induitis, et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus et Institutis, iliorumque personis quomodo- libet concessis, approbatis et innovatis ; quibus omnibus et singulis etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu alia quaevis expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores praesen­tibus pro sufficienter expressis, ac for­mam in iis traditam pro servata haben­tes, hac vice spacialiter nominatim et expresse ad effectum praemissorum dero­gamus, ceterisque contrariis quibuscum­que. Ut denique praesentes Nostrae, quae ad singula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, vo­lumus, ut praesentium transumptis, vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo per­sonae in dignitate ecclesiastica constitu­tae munitis, ubicumque locorum et gen­tium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent ex­hibitae vel ostensae. Datum Romae apudS. Petrum, sub an- nulo Piscatoris, die VIII Martii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno X. De speciali mandato Ssmi L. f S. R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. Pontifex augustissimus gloriosissime regnans literis apostolicis supra commu­nicatis, occasione nactus magni faustique eventus commemorationis, „quo sedecim abhinc saeculis pax tandem Ecclesiae con­cessa fuit“, paterno erga universalis Eccle­siae fideles amore ductus, coelestium mu­nerum thesauros, quos potestate sibi coe- litus collata distribuendos accepit, aperire decrevit, „ut ex huiusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Domino perci­piantur.u Commemoratio siquidem edicti a Constantino Magno Imperatore Medio­lani anno 813. promulgati et secutae vi­ctoriae e Maxentio reportatae, quae Ec­clesiae tot, persecutionibus insectatae „eam libertatem vindicavit, cuius pretium di­vini Redemptoris et Martyrum sanguis fuit“, communis totius christiani orbis laetitia sit oportet, „nam homines super­stitioso idolorum cultu paulatim relicto, tum legibus, tum moribus institutisque Christianam vitae rationem magis ac ma­gis amplexi sunt.“ Cum autem nec hodie desint Ecclesiae hostes, qui errores, fidei Martyrum contrarios in vulgus spargant, blasphemantes quaecuraque ignorent, om­nem auctoritatem spernant et catholicam religionem e cordibus hominum evellere omni conatu nitantur, Sanctissimus Do­minus consentaneum esse ducit huius eventus felici occasione „Deum, Virginem Eius genitricem et reliquos Caelites, Apo­stolos praesertim, etiam atque etiam ad- precari, ut populi universi decus et, ho­norem Ecclesiae instaurantes ad tantae matris gremium confugiant, errores, qui­bus inconsulti fidei inimici eius clari­tati tenebras obducere nituntur, pro vi­ribus depellant, Romanum Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione omnium rerum prae-

Next

/
Thumbnails
Contents