Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

30 Congressus Enc harist. Melitensis. 20. sz. Nr. 195. Fundatio Joannis Graeffel pro augendo In­stituto S. Adalberti. Christus vincit, Christus regnat, Chri­stus imperat. Hanc vocem emiserunt, qui in ultimo Congressu eucharistico Vindobonae cele­brato testes fuerunt illius triumphi in­comparabilis, qui Christo Jesu in SS. Sa­cramento delatus fuit, cum non solum singuli fideles, sed ipsae nationes cum piissimo Rege nostro honores Christo Regi dominanti gentibus obtulerunt. Cui triumpho non alter similis vide­tur parari posse; et tamen Melitenses ala­criter se accingunt ad Congressum eucha- risticum celebrandum, nec dubitant quin pro sua fide et pietate condignam glo­riam SS. Eucharistiae paraturi sint. Viva­ces enim in iis vigent fides et pietas quam patres eorum a S. Paulo tamquam pre­tiosissimam haereditatem sortiti sunt, et quam Equites Hierosolymitani strenue in ipsorum insula propugnarunt. Cum Congressum, qui a die 23. Aprilis ad diem 27. celebrabitur, sacerdotibus fidelibusque meis in Deo commendem, insuper sperare audeo contra omnes ad­versariorum aggressus ut cummunionem die 27. Aprilis in unione cum Congressu quo plures fidelium suscepturi sint, eo vel magis quod Summus Pontifex com­munioni huic indulgentiam plenariam ani- mabus purgatorii applicabilem concesse­rit. Quae communio si ubique terrarum suscipietur, hanc diem vere eucharisti- cam sacrabit. Illmus ac Rmus D. Joannes Graeffel, canonicus E. M. S., iterum splendidissi­mam fundationem obtulit pro augendo instituto Archidioecesano Sti Adalberti. Vim pecuniae nempe mihi exhibuit 120 millium coronarum eo fine, ut pensio uniuscuiusque sacerdotis Instituti S. Adal­berti ad 2400 coronarum exintegretur. Simul etiam 2400 cor. consignavit ad tegendam taxam curatelae huius fun­dationis. Quod ad notitiam Venerabilis Cleri perferens insimul attentos reddo omnes A. R. D. praebendatos dicti Instituti S. Adalberti praeter missam singulo mense iuxta punctum 9. Statutorum eiusdem Instituti pro benefactoribus celebrandam, ad mentem magnanimi fundatoris 111. ac Rmi D. Joannis Gfraeffel abhinc duo missae sacrifica quolibet mense offerenda esse pro ipso laudato fundatore quoad vixerit, post mortem vero eius generatim pro benefactoribus Instituti. Omnium bonorum largitor Deus re­tribuat Ulmo ac Rmo D. Graeffel, inve­teratae amicitiae vinculo mihi juncto, pro effusissima hac munificentia, splendi­dissimo charitatis fraternae in sacerdotes documento, abundantissima gratiarum munera. S. Congregatio Consistorialis, cui e speciali Beatissimi Patris mandato, cura spiritualis emigrantium commissa est, ad apta in gravissima ista causa remedia procuranda imprimis generalem de emi­gratione conspectum sibi comparare cu­pit. Quam ob rem quaestiones misit ad locorum Ordinarios, congrua responsa petendo. Quo itaque mandato isti satis­faciam, sed ut et ipse extensionem emi­grationis causasque illius ex competen­tibus sciam, DD. Curatos ad sequentes quaestiones accurate respondendum pro­voco et quidem: 1. Quot circiter numerentur emigrati, qui adhuc civitatem in loco originis reti­Nr. 593. Quaestiones de emigran­tibus.

Next

/
Thumbnails
Contents