Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

187 jura suaviter in modo sed fortiter in re procedendo justitiae vindicandae simul ac pacis conservandae semper memorem esse. Utrumque ita efficere debet, ut et querimonias de ostentatione auctoritatis ac de „dominandi cupidine clericali“ effu­giat nec tamen servilem animum prae- seferendo, honoris, qui ordini sacerdotali ac muneri ecclesiastico debetur, jacturam patiatur. Res sane difficilis, sed non im­possibilis. His rationibus fundamenti instar con­stitutis, haud aegre ea, quae casus fe­rent singulatim superstrui poterunt. Quae si prae oculis habueritis, non multa, quae hac in re vos moneam, habeo hocque unum addo, quod optima proceditis via ad bo­nam pacis harmoniam et amicam neces­situdinem fovendam, ad inimicitiarum dissidia praecavenda, ad communia utrius- que, tam sacrae quam profanae reipublicae emolumenta collatis in unum viribus pro­movenda. Longa annorum experientia me do­cuit in iis, quas rerum circumstantiae secum ferunt, vel quae humana fragili­tate excitantur, controversiis non semper ex saecularium magistratuum parte ne­cessariam deesse benevolentiam vel aequi­tatem. Proli dolor saepenumero inconsi­deratus, prudentia carens zelus et ama­rus ecclesiasticorum animus, vel laesa ut ajunt ambitio harmonicae pacis pertur­bationem vel optimae eousque amicitiae excitare consuevit amarescentium. E conra quae intricatissima videbantur dissidia mutuumque territorium late invadentia, ut bene componantur, aequus ac officio­sus non semel magistratuum saecularium effecit animus. Caveamus igitur, ne, quo­rum pedes in evangelizanda pace speciosi praedicantur, eorumdem animus in pace procuranda et- conservanda ab iis, qui foris sunt, superetur. Pace inter eos, qui docendo regen- doque praesunt populo, firmiter consti­tuta, munera pacis tum ipsorum labori haud parum afferent levaminis, tum po­pulo concordibus ducibus recto spiritualis atque materialis profectus subministrabit lucra, quippe cui bene applicentur illa hagiographi: „Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis.“1 Ut haec abundantia in omnigena prosperitate quo copiosior nobis obveniat, sequamur mo­nitum prophetae dicentis: „Quaerite pa­cem civitatis et orate pro ea ad Domi­num, quia in pace illius erit pax vobis.“2 Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi, qui pacis inter Deum et ho­mines procurandae ac conservandae item amissae restituendae tenore vestri officii auctores esse debetis, iisdem vobis eni­tendum est, ut „in terra pax hominibus bonae voluntatis“ tam ad invicem quam ad suum pastorem perturbationis expers firmaque perseveret. Uti vero ad Patrem coelestem accessuris bonae conscientiae pacem suppeditare non desistitis, pari ratione eosdem vinculo pacis vobismetip- sis — qui Patris coelestis pro grege quasi figuram geritis —, firmius indivul- siusque jungere mementote. Quo fiet, ut regnum coelorum, in quo summa pax et discordiae nullae, intra vos esse jureme- rito dicatur coelestisque illa inter beatos harmonia vestra quasi praefiguretur con­cordia. Christum Dominum principem pacis sacratissimo hocce adventus praestolamur tempore. Isaias propheta cum ardenter mundi Salvatorem suspicaret, his aeter­1 Ps. 121, 7. 2 Jer. 26, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents