Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 Labor flectendorum per doctrinam in vias Domini animorum semper quidem magni est faciendus, maximam tamen sortiatur oportet aestimationem, cum de catechizandis agitur parvulis erudien- daque iuventute. Quomodo fructus bonos exspectare messimque copiosam deside­rare fas esset, nisi iam tenellis arbuscu­larum virgulis vel ipsis fructuum semi­nibus exactissima impenderetur cura?! Ideo sancta mater Ecclesia imbuendae doctrina coelesti regulisque agendorum iuventuti singularem semper navabat ope­ram maximamque nobis ini ungit sollici­tudinem et diligentiam. Uti sanctae matri Ecclesiae in se­vero hocce mandato semper praeluxit, ita nobis quoque in sanctissima hac nostri ministerii parte praeluceat exemplum Salvatoris, parvulos suaviter advocantis, amanter amplexantis et peculiari disci­pulorum curae his verbis commendantis: „Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.“1 Parvulo­rum animae ut doctor christianissimus1 2 loquitur ad instar cerae mollis formam, quam imprimere libet, facile suscipiunt; seminanti verbum Dei terra heic offertur bona, immo optima, centuplos fructus redditura. Labor sedulus tenello huic gregi impensus efficiet, ut ex infantibus, pueris iuvenibusque bene educatis exsurgat po­pulus fidelis, timens Deum ambulansque in viis eius. Mementote YV. FF. et FF. in Xto DD., vos doctrinam religionis tradendo cooperari Spiritui Sancto, qui per bapti­smum animis parvulorum habitum fidei infudit, quem sedula institutione, opitu­1 Matth. 18, 5. 2 Jo. Gerson, De parvulis ad Christum trahendis, Consid. IV. lanté nempe eodem Sancto Spiritu ad actum promoveri oportet. Quum autem finis legis sit charitas et fides operibus debeat monstrari, singulari cura studeatis veritates religiosas non memoriae solum et intellectui imprimere, sed et cordibus parvulorum inserere et in eorum praxim et vitam deducere. Qua ratione pulcherrimo hoc in opi­ficio cum fructu procedere oporteat, ars Vos docet catechetica haud parvos no­stris temporibus nacta progressus et mul­tis iisque utilissimis ditata psychologicis regulis. Quae tamen omnes ad hoc unum S. Cyrilli Hierosolymitani, praestantissimi ex aevo antiquo catechetae, redeunt mo­nitum: „Aedificium quoddam catechesim esse puta. Nisi fodiamus et fundamentum ponamus, nisi ordinata- serie structurae vinculis apte coniungamus domum, ne quid hians reperiatur, aedificatio debilis fiet. Oportet ergo lapidem lapidi appo­nere et angulum angulo coniungere, ut firma hoc modo aedificatio ascendat.ltl Ad obtinendum religiosae institutio­nis finem multum utique proderit, si re­liqua quoque iuventutis per ludimagistros institutio Christiano penetretur spiritu, singulaeque materiae, in quantum ferunt, ad religionem ceu educationis centrum referantur, ut nihil doctrina rectae fidei bonisve moribus minus conforme conti­neat. Omnes ubique terrarum rei catho­licae norunt defensores, quantum ponde­ris quaestio — ut aiunt —- scholaris pro regno Dei his in terris dilatando sibi adjunctum habeat. Sed nec adversarios nostros gravissimum huius rei praeterit momentum. 1 Procatechesis 6.

Next

/
Thumbnails
Contents