Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
148 et obedientiam suam Pontifici Summo praestet, eique rationem reddat de pastoralis muneris implemento, deque omnibus, quae ad ecclesiae suae statum et cleri populique mores ac disciplinam, animarumque sibi concreditarum salutem pertinent. Caput n. De Clero rutheno. Art. 10. Cum nondum habeantur sacerdotes rutheni qui vel nati vel saltem educati sint in regione Canadensi, Episcopus rutheni ritus, praevia intelligentsia cum Delegato Apostolico, omni studio curet ut Seminarium pro clericis ruthenis in Canada educandis quantocius instituatur. Interim vero clerici rutheni in Seminaria latinorum de consensu Ordinarii admittantur. Sed nonnisi qui se coelibatum perpetuo servaturos coram Episcopo promiserint, in Seminarium sive nunc, sive in posterum admittantur et nonnisi caelibes ad sacros ordines in regione Canadensi exercendos, promoveri poterunt. Art. 11. Ad sacrum ministerium exercendum apud fideles rutheni ritus non admittantur sacerdotes nisi sint caelibes vel saltem vidui et absque liberis, integri vita, zelo ac pietate praediti, sufficienter eruditi, lucri non cupidi et a politicis factionibus alieni. Art. 12. Antequam habeatur numerus sufficiens presbyterorum ruthenorum qui in Canadensi regione educati fuerint, si providenda occurrat de suo rectore aliqua missio ruthenorum vel vacans vel novi- ter erecta, Episcopus rutheni ritus idoneum sacerdotem caelibem vel saltem viduum postulet ab episcopis ruthenis vel Gfalitiae vel Hungáriáé per tramitem S. Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis Ritus Orientalis. Illi vero sacerdoti sive uxorato, sive viduo, sive caelibi, qui proprio marte, neque ab Episcopo rutheno vocatus, neque a S. Congregatione missus, illuc perrexerit, Episcopus ruthenus nullas concedere potest facultates, sive celebrandi Sacrum, sive administrandi sacramenta, sive munia ecclesiastica quomodocumque obeundi. Art. 13. Sacerdoti ex Europa mittendo praedicta S. Congregatio tradet documentum quo ipsi concedatur facultas ad assumendam spiritualem curam fidelium rutheni ritus sub dependentia Ordinarii rutheni Canadensis. Art. 14. Quilibet ruthenus sacerdos ex Europa proveniens et in Canadensi regione commorans pro fidelium rutheni ritus spirituali cura, semper manebit in- cardinatus dioecesi originis ; attamen Episcopus ruthenus originis, iurisdictionem suam in eum nullimode exercebit, quoadusque ipse in Canada commorabitur: omnino et unice pendeat a iurisdictione Episcopi rutheni Canadensis. In patriam autem supradicti sacerdotes redire aut revocari nequeant absque expressa licentia Ordinarii Canadensis, in scriptis concedenda. Art. 15. Laici rutheni, cuiuscumque originis ac domicili fuerint, qui sacros Ordines in Canada suscipere cupient, sub omnimoda iurisdictione manebunt Episcopi rutheni Canadensis, in cuius manus iuramentum missionis seu stabilitatis ad inserviendum in territorio emittent. Art. 16. Omnes rectores missionum ruthenarum Canadensis dominii sunt amovibiles ad nutum Ordinarii rutheni. Amoveri autem non poterunt absque causis gravibus et iustis. Art. 17. Datur tamen facultas pres