Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 missiones.“ Ergo VV. FF. pro vobis quoque: „Haec est victoria, quae vincit mundum fides nostra“.1 Cum fides catholica sit humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis2, sine qua Deo pla­cere non possumus; tristibus praesertim hisce temporibus, cum non solum adversus carnem et sanguinem, sed praecipue ad­versus spirituales nequitias gravissimam debemus sustinere colluctationem, arma­tura Dei nobis est accipienda sumen- dumque scutum fidei, quo in Domino confortati possimus nequissima hostium tela ignea exstinguere. Antiquus rei divi­nae adversarius, princeps tenebrarum iam non clanculum serpens dissimulatisque regnum Dei aggreditur telis, sed eo audaciae processit, ut mendacium quasi thronum sibi in medio terrae erexerit, ut non solum divinam veritatem quasi tenebras vel superstitionem traducere minime vereatur, sed insuper nullam plane existere iactitet revelationem nul- lamve religiosae veritatis certitudinem et auctoritatem. Propriis quotidie cerni­mus oculis cunctorum salutem totiusque societatis humanae tranquillitatem et pacem hostilibus hisce tormentis in discrinem vocari. Ne igitur fideles Vestrae concrediti sollicitudini speciosis verbis seducti ab aeternae veritatis tramite aberrent, neve tamquam parvuli3 fluctu­antes ab omni vento doctrinae moveantur et circumferantur, Vobis pastoribus gra­vissimum incumbit negotium fratres in fide confortandi firmissimas itidem inter­nas et externas rationes, quibus fides nostra nititur exponendi, quo sperare 1 I. Joan. 5, 4. 3 Cone. Trid. Sess. VI. c. 8. 8 Eph. 4, 14. liceat fore ut inter spumantes errorum fluctus Christi fideles Vobis concrediti sanctae matri Ecclesiae ceu columnae et firmamento veritatis1 eo fortiore adhae­reant mente. In gravissimo hoc fidei solidandae negotio ratio ab apostolo gen­tium, tantarum conversionum auctore, commendata nobis est sequenda. Hic fidei praeco zelosissimus cum fidem ex auditu2 esse sciret, auditum autem per verbum Christi, his carissimum sibi ad­monet discipulum: „Praedica verbum, insta opportune importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.“3 Ignorantia aut falsa divinae legis notitia quamplurimorum est parens pecca­torum, praeposteraque, quae de rebus fidei in vulgus sparguntur, axiomata pretio­sissimi huius thesauri contemptum cordi­bus debilium ab impiis seductorum in­stillant quamplurimum. Animus quidem naturaliter Christianus vi sibi innata et conamine quasi connaturali in res fertur divinas sufficienter sibi propositas. Sed cum ignoti nulla sit cupido voluntasque nonnisi ratione lumen praeferente movea­tur, facile evenit, ut deficiente lumine fidei captivatave vinculis errorum ratione voluntas quoque in horrenda peccatorum ruat monstra. Ipsa gregis fidelium ad normam Christianae legis composita vita sane non decori externo, non consuetudini ab avis hereditarie acceptae, non respectui humano, sed interno fidei stimulo inni­tatur oportet, ut optatum iustificationis producat fructum. Omnis enim vita super- naturalis ex hac fidei radice propullulat, prout verba apostoli comprobant dicen­1 I. Tim. 3, 15. 3 Rom. 10, 17. 8 II. Tim. 4, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents