Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

123 Nr. 4814. Solvuntur dubia circa Ss. Numis­mata Scapu­laribus suffi­cienda. responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 12 iunii 1913. Laurentius Janssens, O. S. B., L. f S. Consultor ab Actis. Ad supremam hanc Congregationem sancti Officii sequentia exhibita sunt du­bia pro opportuna solutione; nimirum: I. Utrum sacerdos pollens facultate Scapu­laria imponendi, possit unico signo crucis pro unoquoque Scapulari benedicere pub­lice omnia Ss. Numismata quae habent fideles in ecclesia vel in quodam con­ventu, quin haec Numismata videantur, nec in individuo cognoscantur? II. Utrum benedictio impertiri possit Ss. Numisma­tibus pro personis iam non adscriptis Scapularibus per impositionem, sed postea vel serius adscribendis; quae Numismata gauderent favoribus Scapularium, tempore quo personae erunt adscriptae per regu­larem impositionem? Vel estne necessa­rium, personas iam Scapularibus adscriptas esse, antequam Ss. Numismata pro ipsis efficaciter benedici possint? III. Utrum benedici possint Numismata multa, quae distribuenda sunt quibuscumque personis, quarum aliae iam Scapularibus adscriptae sunt et aliae non adscriptae; et in hoc casu, Numismata, saltem personis iam Scapularibus adscriptis data, eruntne benedicta ? Emmi ac Rmi Patres una mecum Generales Inquisitores, in solito conventu habito feria IV, die 4 iunii 1913,. dixe­runt : ad I Affirmative; ad II Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam; ad III provisum in II. Et Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori supremae huius Congregationis, feria V, die 5, eodem mense eodemque anno, im­pertita, Emmorum Patrum resolutiones benigne approbavit, et hoc Decretum de­super expediri iussit. Contrariis quibus­cumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleuci en., Ads. S. O. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Adsessori supre­mae Congregationis sancti Officii imper­tita, benigne declarare dignatus est, Indul­gentias, quas Ipse solet adnectere crucibus, crucifixis, rosariis, coronis, ss. numismati­bus et parvis statuis, Sibi a fidelibus por­rectis, illas tantummodo esse intelligendas, quae in elencho, a sacra Congregatione indulgentiarum die 28 augusti 1903 edito, recensentur, quaeque apostolicae nuncu­pantur nisi expressis verbis significet, alias insuper velle adnectere, v. gr. S. Birgittae, vel Crucigerorum, specifice ac nominatim eas designando. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. A nonnulis locorum Emmis Ordina­riis, sacrorum Rituum Congregationi se­quens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fuit; nimirum : An, attentis S. R. C. Decretis n. 3697, Ordinis Min. Capuccinorum, 7 de­cembris 1888 ad III, de Missa Conventual! sine cantu, et n. 4271 Baionen., 8 iunii 1911 ad II, de Missa votiva lecta S. Cordis lesu, prima feria VI cuiusvis mensis, etiam aliqua similis Missa lecta, ex. gr. occa­sione primae communionis, aut commu­Nr. 1815. Decretum seu declara­tio circa pia obiecta a Summo Pon­tifice bene­dicta. Nr. 4816. De precibus in fine Mis­sae recitan­dis.

Next

/
Thumbnails
Contents