Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 sententiae filiali acquiescere debemus obedientia. Prout amici ab amico post longiorem consuetudinem discessus, ut optimi patroni a clientibus, vel plane patris praedilecti a filiis migratio non sine lacrymarum accidere solet imbre: ita plane Tuus e medio nostrum abitus intimas ac tenerrimas cordi um nostrorum pulsat chordas, quippe qui per plus quam viginti annos — sat grande mortalis aevi spatium — Tuis circumdabamur obsequiis, Tuo utebamur patrocinio et paterno fruebamur affectu. In Te, vir egregie, hac solemni occasione nostri defixi sunt oculi navem­que Tuam versus pacis fretum migrantem intuemur filiale Tibi dicentes Vale! qui Strigoniensem hunc ad pacis littora sem­per torquebas clavum. Vale igitur Sacer­dos magne, diuque ac sospes quaesita et bene merita fruere iam his in terris pace, quae ut praegustatio sit repositae illius a Domino bonum certamen certantibus1 pacis ac coronae: ex intimis cordis Tibi precamur visceribus. Licet sacrum connubii spiritualis vinculum signaculo annuli episcopalis cum alma hac archidioecesi a Te initum tali modo solutum sit, non tamen rumpa­tur, quaesumus, pretiosissima illa chari- tatis et suffragiorum inter nos communio, quae morte ipsa fortior in omnem nos coniungit aeternitatem. Ut in antiquo foedere pontifices munere iam defuncti precibus ac consiliis populo suo nequa­quam defuisse dicuntur, sic Tu quoque, cum iam nunc in sacra solitudine a negotiorum humanorum dissipatione re­motus, vicinior quodammodo sis solio Ss. Trinitatis, largiores obsecramus in profun­1 2. Tim. 4, 7. dissimum divinae misericordiae sinum preces effundere ne cessaveris, ut lumen consiliorum fortitudinisque gratia ad peregrinationem hanc feliciter perficien­dam necessaria e divino nobis suppedite­tur thesauro. Maxime vero meipsum, quem indi­gnum in sacro hoc solio habes successo­rem, piissimis Tuis insinuo ac recommen- do obsecrationibus, ne fausta, quae mihi tradidisti initia, infelicem nanciscantur successum neve haereditas sancta Tuis parta, laboribus mea incuria dispergatur. Cum ergo militem a Te acceptum ad proelia Domini pugnanda eduxero, Tu Moysis instar1 versus coelum elevatas quaeso sustine manus, nec unquam remit­tas, ne ad inimicos declinet victoria. Venerabilis Tui memoria, quae apud omnes in benedictione est, nunquam nostris excidet nec mentibus nec cordi­bus. Clerus huius archidioeceseos filiali ad Te suspiciet dilectione, mea vero tenuitas, ne pusillanimae succumbat im­becillitati, ex Tua, quod imitetur, sumet firmitate. Vale iam, serve Christi bone et fidelis, vadeque ad pacis quod Tibi elegisti, habitaculum, intra in vestibulum gaudiorum Domini Tui, quo Te omnium nostrum comitantur vota concordi voce Tibi acclamantia, ut ex tranquillo hoc pacis freto gaudenti Tibi videre liceat: filios filiorum Tuorum et pacem super Israel.2 * * * Quibus iam verbis pro suscepto mu­nere archieppali Vos VV. FF. et FF. DD. hortandi monendi precandique faciam exor­dium?! Nullis sane aptius, nisi illis, qui­1 Lev. 17, 11. 2 Ps. 127, 6.

Next

/
Thumbnails
Contents