Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
103 quidem experientia teste aureum eundem librum a Matre Ecclesia parochis praeprimis destinatum vix quidem hodie usurpant, plures negligunt et plurimi prorsus ignorant. Ut igitur iustae eatenus expostulationis vox, identidem in recen- tioribus etiam synodis patefacta conticescat tandem, non possum Filii Dilectissimi, quin praefati Catechismi Romani studium impensius vobis omnibus sive sacrorum curionibus sive in theologia tironibus commendem, qui plane opto vehementer, ut vestra accedente navitate usus eiusdem magis usque revirescat, quod rationum momenta sane gravissima urgent. vel vehementissime. In hoc enim codice cuncta reperiuntur doctrinae catholicae capita et argumenta fideli populo scitu necessaria et utilia per ordinem disposita, clare, dilucide explicata firmis iisque expeditis argumentis demonstrata, idque dictione non minus facili quam iucunda, ita digesta et inter se connexa ac Spiritus sancti unctione perfusa, ut fidei divinitatem manu quasi palpare et suavitatem ore quodammodo degustare liceat. Doctrinae insuper tractandae miscentur monita salutaria passim et institutiones, prudentes et mire moderatae, rationem ac modum insinuantes veritatis recte et salubrius tradendae. Quibus prae gravitate rei apprime ponderatis facile est cognitu, cur mihi quam maxime in votis sit, ut quicunque me vigilias agente et praeeunto in vinea Domini elaborant, hunc librum ducem et magistrum sibi eligant vel potius amicum quotidie familiarem sibi socient. Simile quidem votum eo vel magis fovere liceat, quia persuasum omnino teneo, omnes qui meditate et studiose illam quam continet, doctrinae copiam legant et scrutentur, commentando singula expendant et sic digerendo in suos usus convertant, eos brevi et in dies magis instructos fore locuplete supellectili et apparatu copioso ad tractandum cum laetissimo fructu verbum divinum. Aureum igitur librum, pretiosum totius theologiae dogmaticae et moralis compendium, a p. m. Leone XIII. tantopere celebratum, et cuiusque bibliothecae ornamentum omnibus etiam atque etiam commendo.1 PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memoriam. — Sig nificat Nobis dilectus filius hodiernu: Praepositus generalis Ordinis Carmelita rum, tribus fere a saeculis, scilicet ab ann< MDCXXVIII. in coenobio Š. Mariae ; Victoria, ipsius Ordinis, Prague, fidei i un venerationi propositam esse parvam divin Infantis statuam. Addit idem Praepositu: fidelium pietatem erga puerum Iesum vel a primis temporibus mirandum ii modum ortam, indesinenter, ad praesen: usque aevum, non modo perseverasse sed in dies percrebuisse, et modo sui titulo divini Infantis Pragensis pluribu: in Ecclesiis, potissimum Carmelitarun Ordinis coenobiis continentibus, et dicati altaria, et canonice erecta Sodalitia repe riri; passimque per universum terrarun orbem divini ipsius Infantis Pragensh imagines ac numismata, impressaque pei typos de eodem scripta diffundi. Cun: vero haec devotio iure meritoque Car 1 Nous recommandons également que tous les Sé miuaristes aient entre les mains et relisent souvent 1 livre d'or, eonnus sous le nőm Catéchisme romain. (Léo: XIII. 8. Sept. 1899. aux éveques et au elergé de France Nova editio Catechismi Romani elegantissima, cum text latino originali castigato et simul traductione theodisc prodiit in 2 vol. apud Fr. Pustet Ratisbonae 1905.-Nr. 4168. g Facultas erigendi socie- j- tates titulo divini infan- > tis Pragensis ubique ter- 1 rarum in 1 perpetuum. i S 5 i 3 ) 3 3 1 l 1 i 1 e n •) u a