Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
96 L c. q. 19.) Quid porro nunc üdém scriberent auctores, videntes hodiernum universalis Ecclesiae calendarium festis duplicibus 183 et semiduplicibus 53 refertum ? Haec proinde etiam causa erat haud ultima, quae reformationem Calendarii vehementer urgebat. In supplici equidem libello, quem 11 Februarii a. c. Beatissimo Patri inscriptum, Sacrae Congregationi Rituum humillime offerebam, plura festa in Calendario archidioecesano descripta, porro quoque retinenda postulavi (puta officia Passionis tempore Quadragesimali, festa S. Joannis Nep. M., Sanctorum Archan- gelorum et alia), quae tamen, quum in sensu novarum Rubricarum propria considerari et dici nequeant, licet iterum ite- rumque eatenus institissem, admissa nequaquam sunt, alia vero concessa quidem, sed ritu inferiori celebranda, uti videre est ex induito apostolico, quod sequitur: S. S. 89/1912. STRIGONIEN. Rmus Dnus Archiepiscopus Strigo- niensis, habito consensu Rmi Capituli suae Metropolitanae Ecclesiae, Ssmum Dominum Nostrum Pium Papam X supplicibus votis rogavit, ut facultatem concedere dignaretur, qua Clerus Archidioece- seos Strigonien. relicto Calendario Proprio hucusque adhibito in posterum Calendario Ecclesiae universalis uti possit, additis tantummodo quibusdam festis in supplici libello descriptis, specialem cum memorata Archidioecesi relationem habentibus. Sacra porro Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi specialiter ab eodem Ssmo Domino Nostro tributarum, attentis expositis, ita precibus benigne annuit, ut in archidioecesi Strigo- niensi Calendarium Ecclesiae universalis amodo adhiberi valeat, cum sequentibus additionibus et variationibus videlicet: 23 Januarii. S. Joannis Eleevn. Ep. C. dupl. com. S. Emerentianae V. M. 26 Januarii. B. Margaritae V. dupl. 28 „ S. Polycarpi Ep. M. dupl. (d. f. ex 26) com. S. Agnetis secundo. 3 Februarii. S. Raymundi Pennafort. C. seni. (d. f. ex 23 Jan.) Dom. II. post Pascha. S. Adalbert)' Ep. M. dupl. I. cl. cum Octava. 30 Maii. Inventio dexterae S. Stephani Reg. C. dupl. mai. com. S. Felicis I. P. M. 15 Junii. B. Jolenthae Yid. dupl: (d. f. ex 11. hui.) com. Ss. Vi ti et Soc. M. M. 27 Junii. S. Ladislai Reg. C. dupl. mai. 17 Julii. SS. Andreae et Benedicti M. M. sem. 21 Julii. S. Alexii C. sem. (d. f. ex 7 huius.) 24 Julii. B. Cunegundis Fid. dupl. com. Vigil, et S. Christinae V. M. 20 Augusti. S. Stephani Regis C. dupl. 1. cl. cum\ octava. 26 Augusti. S. Bernardi Abb. C. et Eccl. Doct. dupl. (d. f. ex 20 huius) com. oct. et S. Zephirini P. M. 27 Augusti. Octava S. Stephani R. C. dupl. mai. Dominica ultima Augusti. Dedicatio eccl. metrop. dupl. I. cl. cum octava, com. Dom. Dominica prima Septembris. Octava dedicationis. dupl. mai. com. Dom. 1 Septembis. S. Josephi Cal. C. dupl. (d. f. ex 27 Aug.) com. S. Aegydii Abb. et XII. Fratrum M. M.