Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
76 gregationis a SSmo Sacramento Nos enixis precibus flagitet, ut ipsam piam Unionem ad Primariae gradum pro universo Catholico Orbe evehere de benignitate Nostra dignemur: Nos tam frugiferae Societatis coeptis ultro libenterque faventes, ut uberiora in dies incrementa capiat et in Catholici nominis bonum atque emolumentum eadem, favente Deo, magis magisque succrescat, optatis his annuendum propensa voluntate existimamus. Quare his Litteris, auctoritate Nostra, piam Unionem a prima Communione Puerorum hac in Alma Urbe ad S. Claudii canonice erectam in Primariam pro universo Catholico Orbe perpetuum in modum eri- i gimus atque instituimus, illique privilegia omnia et praerogativas tribuimus, quae j Primariis Unionibus de i ure competunt. Porro piae Unionis eiusdem sic in Primariam per Nos erectae Moderatori atque Officialibus praesentibus et futuris, Apo- stolica similiter Nostra Auctoritate, per praesentes concedimus, ut ipsi, servatis forma Constitutionis Clementis PP. VIII. rec. me. Decessoris Nostri aliisque Apo- stolicis Constitutionibus atque ordinatio- | ni bus desuper editis, alias omnes eiusdem tituli atque instituti pias Uniones cano- | nice ubique terrarum sive erectas in praesens sive erigendas in posterum, vel etiam ubique singillatim fideles, sibi aggregare J queant; et cum illis indulgentias omnes j ipsi Primariae Unioni a Sede Apostolica concessas, quae cum aliis communicari valeant, communicare licite etiam possint. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper extare ac fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, plenissime suffragari: sicque rite iudicandum esse ac definiendum irritumque et inane fieri, si secus quidquam super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IV. lanuarii MDCCCCXII, Pontificatus Nostri anno nono. L. t S. R. Card. MERRY DEL VAL, a Secretis Status. DECRETUM Feria II. die 22 lanuarii 1912. 2132. sz. Libri prohibiti. Sacra Congregatio Emorum ac Rmo- rum S. R. E. Cardinalium a SSmo Domino Nostro Pio PP. X Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi ac permissioni in universa Christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 22 lanuarii 1912, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: L. Duchesne, Histoire ancienne de TEglise. Paris. Abbé Dolonne, Le Clergé contem- porain et le Célíbat. Paris, s. a. Letters To His Holiness Pope Pius X. Bg a Modernist. Chicago 1910. The Priest. A Tale of Modernism in Neic England. By the author of Letters to H. H. P. Pius X. Boston 1911. Adveniat regnum tuum, 1. Bettiire e Preghiere cristiane. — 2. Rituale del Cristiano. — 3. Ľ anno cristiano. Roma 1904—5.