Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

51 Nr. 1204. Litterae gra­tulatoriae Pii PP. X. Dilecto Filio Nostro Claudio lit. SS. Silvestri ac Martini ad Montes S. R. E. Presb. Card. VASZ ARY Strigoniensium Archiepiscopo Strigonium. PIUS PP. X Dilecto Filio Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paterna qua te complectimur benevolentia haud patitur peculiare aliquod officii studiique munus te a Nobis desiderare in hoc tam vario tamque grato animorum concentu tibi gratulantium octogesimum aeta­tis annum. Sint igitur hae tibi lit­terae, votorum Nostrorum nuntiae: sint vota amaniissimae declaratio voluntatis aetatem tibi gratulantis haud exiguis ornatam meritis, no- vasque a Deo comprecantis cum annorum, tum meritorum accessio­nes. Confirmet vero haec vota No­stra Apostolica Benedictio, quam, caritatis Nostrae testem ac coelestium auspicem bonorum, tibi, Dilecte Fili Noster, Clero populoque tuae tra­dito pastorali vigilantiae ex animo impertimus. Datum Romae apud S. Petrum II Februarii MCMXII, Pontificatus Nostri anno nono. Pius PP. X. Favente divina providentia conces­sum Nobis est nuper celebrare diem ne- talem octogesimum, qua occassione usi haud pauci e Clero pietate et filiali, quam erga nos fovent, reverentia ducti litteris gratulatoriis significarunt se supplices ad Deum tetendisse manus, ut Nobis omnes ad salutem assequendam et populum feli­citer ad salutem regendum tribueret gra­tias necessarias. Persuasum habemus multum apud Deum valere assiduam iusti deprecatio­nem, ideo pergrato animo excepimus fusa­rum pro Nobis precum testificationem. Nos vicissim humilibus precibus Deum Omnipotentem sine intermissione exora­mus, ut omnibus — tum gregi, tum pasto­ribus — curae Nostrae commissis omnia bona, simulque efficacissima media asse­quendae salutis benignissime praestare dignetur. Nr. 745. Card. Archi- eppus gra­tias agit pro votis. 10

Next

/
Thumbnails
Contents