Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

16 bentur tamen Missae votivae privatae, aut privatae pro Defunctis: quae item pro­hibentur in Feria, in qua anticipanda vel reponenda est Missa Dominicae. In Qua­dragesima vero Missae privatae Defuncto­rum celebrari tantum poterunt prima die cuiuscumque hebdomadae libera in Ka- lendario Ecclesiae, in qua Missa cele­bratur. 3. Si alicubi aliquod Festum impe­ditum a Dominica minore, celebratur ex voto, vel cum populi concursu (cuius rei iudex erit Ordinarius), Missae de eodem festo impedito celebrari poterunt, dum­modo una Missa de Dominica ne omit­tatur. Quoties extra ordinem Officii can­tetur vel legatur aliqua Missa, si facienda sit commemoratio aut Dominicae, aut Feriae, aut Vigiliae, semper de hisce etiam Evangelium in fine legatur. 4. Ad Missam Dominicae etiam mi­noris, cum commemoratione Festi Dupli­cis tum maioris tum minoris ac diei infra Octavam quomodolibet celebrandam, reti­netur color proprius Dominicae, cum Praefatione SSmae Trinitatis, nisi adsit propria Temporis, vel Octavae alicuius Festi Domini. 5. Leges pro Missis Defunctorum in cantu, immutatae manent. Missae vero lectae permittuntur in Duplicibus tantum­modo in die obitus, aut pro die obitus, dummodo ne sit Festum de praecepto, aut Duplex I vel II classis, vel Feria ex­cludens Duplicia I classis. Quoad vero Missas lectas Defunctorum dicendas die­bus ritus Semiduplicis aut Simplicis, in posterum numquam celebrari poterunt in Feriis n. 2 enumeratis, salva tamen ex­ceptione ibidem admissa. Licebit tamen in huiusmodi Missis de Feria orationem addi pro Defunctis, pro quibus Sacrifi­cium applicatur, paenultimo loco, prout permittit Rubrica Missalis. Cum autem ut applicari possint Indulgentiae Altaris privilegiati, Missae Defunctorum debue­rint hucusque in nigris celebrari, Sum­mus Pontifex easdem indulgentias in posterum benigne concedit, licet Missa dicatur de Feria, cum oratione pro De­functis. In reliquis autem Feriis per an­num n. 2 non exceptis, nec non in Semi- duplicibus, infra Octavas non privilegia- tas et in Simplicibus, Missae Defuncto­rum sicut et aliae Missae votivae dici poterunt iuxta Rubricas. Titulus XI. De Collectis in Missis. Quod ad Collectas ab Ordinariis lo­corum imperatas attinet, deinceps prohi­bentur (nisi sint pro re gravi praescriptae) non tantum in Vigiliis Nativitatis et Pen­tecostes et in Duplicibus I classis, sed etiam in Duplicibus II classis, in Domi­nicis Maioribus, infra Octavas privilegia- tas, et quandocumque in Missa dicendae sint plus quam tres Orationes a Rubrica eo die praescriptae. Titulus XII. De Missis Conventualibus. In Ecclesiis, in quibus adest obliga­tio Chori, una tantum Missa cum assi­stentia Choráli um semper celebretur; et quidem de Officio diei, nisi aliter Rubri­cae disponant; aliae Missae, quae hucus­que cum praedicta assistentia celebraban­tur, in posterum extra Chorum legantur, post propriam Horam Canonicam; exci­piuntur tamen ab hac regula Missae in Litaniis maioribus et minoribus, et Missae in Festo Nativitatis Domini. Excipiuntur

Next

/
Thumbnails
Contents