Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

206 ant episcopos suos consultum, hique rem ad apostolicam hanc Sedem deferent, a qua diiudicabitur. Quod reliquum est — et ex iis quae diximus, facile colligitur ♦— quemadmodum ex una parte nemini fas esset accusare de suspecta Fide eoque impugnare nomine qui, constantes in de­fendendis doctrinis iuribusque Ecclesiae, tamen recto consilio volunt de Syndicati- bus mistis esse, ct sunt, ubi pro locorum rationibus potestati sacrae visum est Syndicatus huiusmodi, certis adhibitis cautionibus, esse permittere: item, al­tera ex parte valde improbandum foret inimice insectari consociationes mere catholicas — quod genus contra omni est ope acliuvandum ac provehendum — atque adhiberi velle et quasi impo- j nere interconfessionale, quod aiunt, ge­nus, idque per speciem quoque exigendi ad unam eamdemque formam omnes, quotquot sunt in singulis dioecesibus, catholicorum societates. Interea, dum pro Germania catholica, ut magnos habeat in re et religiosa et civili progressus, vota facimus, ea ut feliciter eveniant, singularem Dei omni­potentis opem et Virginis Matris Dei, quae ipsa regina pacis est, patrocinium genti dilectae imploramus: atque auspi­cem divinorum munerum et eamdem praecipue benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis, dilecte fili Noster et Venerabiles fratres, vestro­que clero et populo amantissime imper­timus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIV. mensis septembris MCMXIL, Pon­tificatus Nostri anno decimo. Nr. 7034. Altaria privi- legiata. Lecturis salutem in Domino! Freti facultate per folium S. Congre­gationis S. Officii diei 26. Septembris a. c. Nobis concessa, pro revocatis declaratis altaribus privilegiatis a Nobis vigore facultatis die 27. Octobris a. 1905. impe­tratae designatis, sequentia altaria privi­legio apostolico (usque 26. Septembris anni 1919. duraturo) condecoramus et absque ulla alia, praeter hanc paginam impressam, documenti concessionis expe­ditione hisce pro privilegiatis declaramus : Parochia Ecclesia pároch. Altare privileglatum Alsóbágyon S. Michael. Arch. Altare majus Alsójattó S. Vendel. Altare S. Vendel. Alistál S. Martin. Epp. Altare majus Alsólopassó S. Martin. Epp. Altare majus Alsónyárasd Nativ. B. M. V. Altare majus Alsópél Ascens. D. N. I. Chr. Altare majus Alsórakoncza Immac. Concept. B. M. V. Altare B. M. V. de Lourdes Alsórécsény SS. Trinitatis Altare majus Alsószemeréd S. Joann. Bapt. Altare immac. Concept. B. M. V. Alsóvárad S. Joann. Nep. Altare majus Aranyosmarót S. Michael. Arch. Altare B. M. V. de Lourdes

Next

/
Thumbnails
Contents