Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

204 agat, etiam in ordine rerum terrenarum, non ei licere bona negligere quae sunt supra naturam, immo oportere, ad sum­mum bonum, tamquam ad ultimum finem, ex christianae sapientiae praescriptis, omnia dirigat: omnes autem actiones eius, quatenus bonae aut malae sunt in genere morum id est cum iure naturali et divino congruunt aut discrepant, iudi- cio et iurisdictioni Ecclesiae subesse. — Quicumque vel singuli vel consociati Christiano glorientur nomine, non eos debere, si officii sui meminerint, inimici­tias simultatesque alere inter ordines civium, sed pacem caritatem que mutuam. — Causam socialem controversiasque ei causae subiectas de ratione spatioque operae, de modo salarii, de voluntaria cessatione opificum, non mere oeconomi­cae esse naturae, proptereaque eiusmodi, quae componi, posthabita Ecclesiae aucto­ritate, possint, „quum contra verissimum sit eam (quaestionem socialem) moralem in primis et religiosam esse, ob eamque rem ex lege morum potissimum et reli­gionis iudicio dirimendam“.1 Iam, quod ad societates operariorum attinet, quamquam iis propositum est commoda huius vitae comparare sociis, tamen maxime probandae, aptissimaeque omnium ad veram solidamque sociorum utilitatem illae sunt habendae, quae praecipue religionis catholicae fundamento constitutae sunt et Ecclesiam aperte sequuntur ducem, id quod pluries Nosmet ipsi, ut ex diversis gentibus occasio oblata est, declaravimus. Ex quo illud consequi­tur, ut consociationes huiusmodi, confes­sionis, ut aiunt, catholicae, in regionibus catholicorum certe ac praeterea in aliis 1 Epist. Encycl. Graves de communi. omnibus, ubicumque per eas variis socio­rum necessitatibus consuli posse videatur, instituti atque omni ope adiuvari oporteat. Neque vero, — si de iis consociationibus agitur, quae causam religionis et morum directe aut oblique contingant — res foret quae probari ullo modo posset, in iis ipsis regionibus, quas modo memo­ravimus fovere et propagare velle conso­ciationes mistas, id est, quae ex catholi­cis et acatholicis conflentur. Etenim ut alia omittamus, in magnis sane periculis ob societates huius generis versantur aut certe versari possunt nostrorum et inte­gritas Fidei et iusta obtemperatio legibus praeceptisque Ecclesiae catholicae: quorum quidem periculorum etiam in pluribus e vestris de hac quaestione responsis, vene­rabiles fratres, apertam significationem legimus. Nos igitur mere catholicas, quotquot sunt in Germania, consociationibus opifi­cum perlibenter omni ornamus laude, cupimusque bene evenire quidquid nitun­tur in commodum multitudinis operariae, laetioraque semper eis optamus incrementa. Verumtamen, hoc cum dicimus, non ne­gamus fas esse catholicis — ut meliorem opifici fortunam, aequiorem mercedis et laboris conditionem, quaerant, aut alia quavis honestae utilitatis causa — com­muniter cum acatholicis, cautione adhibita, laborare pro communi bono. Sed eius rei gratia, malumus catholicas societates et acatholicas iungi inter se foedere per illud opportunum inventum, quod Cartel dicitur. Hic autem, venerabiles fratres, non pauci a Nobis petitis, ut Syndicatus Christianos qui apellantur, uti hodie in vestris dioecesibus constituti sunt, per Nos vobis tolerare liceat, propterea quod et numerum opificum longe maiorem,

Next

/
Thumbnails
Contents