Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

172 quibus plures alumni orientales numera­rentur, latino more hi communicarent; praecepitque ut accirentur eiusdem ritus sacerdotes qui sacrum facerent et sacra­tissimam Eucharistiam illis distribuerent, saltem diebus dominicis ceterisque de praecepto occurrentibus festis, quovis sublato privilegio. Sed tamen experiendo est cognitum, non ubique facile inveniri sacerdotes orientales, qui, cum alibi occu­pati sint in ministerio animarum, diebus dominicis et festis, atque adeo ipsis pro­festis diebus queant collegia adire latino- rum, ut pueris puellisque esurientibus panem angelicum ministrent. Quamobrem non raro supplicatum est liuic Apostolicae Sedi, ut disciplinam Ecclesiae tanta in re indulgentius tempe­raret. Quae preces supplices, post editum die XX. Decembris MCMV. per S. Con­gregationem Concilii decretum Nostrum Sacra Tridentina Synodus de quotidiana Communione Eucharistica, multo frequen- tiores fuerunt ab orientalibus, qui veniam petebant transeundi ad ritum latinum, quo facilius possent caelesti dape recreari; in eisque non pauci numerabantur pueri ac puellae, qui hoc ipsum beneficium participare percuperent. Itaque, considerantibus Nobis fidem catholicam de valida consecratione utri- usque panis, azymi et fermentati, tutam esse apud omnes; insuper compertum habentibus complures esse, tum latinos tum orientales, quibus illa promiscui ritus interdictio et fastidio et offensioni sit, exquisita sententia sacri Consilii Christiano nomini propagando pro negotiis Orienta­lium Rituum, re mature perpensa, visum est omnia illa antiquare decreta, quae ritum promiscuum in usu Sanctissimae Eucharistiae prohibent vel coangustant; atque omnibus et latinis et orientalibus facultatem facere sive in azymo sive in fermentato apud sacerdotes catholicos, in ecclesiis cuiusvis ritus catholicis, secundum pristinam Ecclesiae consuetudinem, augu­sto Corporis Domini Sacramento sese reficiendi, ut „omnes et singuli qui Chri­stiano nomine censentur, in hoc concor­diae symbolo iam tandem aliquando con­veniant et concordent.“1 Equidem confidimus, quae hic prae­scribuntur a Nobis, ea dilectis filiis, quot habemus in Oriente, ex quovis ritu, ad­modum fore utilia non solum ad inflam­mandum in eis pietatis ardorem, sed etiam ad mutuam eorum concordiam confirmandam. — Etenim quod ad pie­tatem attinet, nemo non videt divinam Eucharistiam, a Patribus Ecclesiae latinis graecisque quotidianum Christiani hominis panem solitam appellari, utpote qua sus­tentetur et alatur tamquam valetudo animae, multo magis frequentandam eis esse quorum caritas vel fides, seu ipsa supernaturalis vitae principia, maiore in discrimine versentur. Quare catholici orientales, quibus est in media multitu­dine schismaticorum habitandum, non ex periculoso eorum convicto aliquod fidei caritatisque detrimentum capient, si hoc se cibo caelesti roborare consueve­rint, sed magnum et perpetuum in se vitae spiritualis sentient incrementum. — Quod spectat alterum, patet proclive factu usque adhuc fuisse, ut inter homi­nes unius fidei sed diversorum rituum, ex eo quod alii aliis facilius possent Corporis Christi esse participes, causae aemulatio­num et discordiarum exsisterent. Nunc autem, cum huius mensae, quae symbo­lum, radix atque principium est catholi­1 Cone. Trident. Sess. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents